Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bolgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in uero saluatore. Solet dominos (így) sibi fideliter famulancium obsequia prospicere oculis pietatis, et unicuique iuxta meritum occurrere largifluis manibus atque donatiuis, ut per hoc alij sibi ad fidelitatis studia inpendenda forcius accendantur. Proinde ad uniuersorum noticiam harum scrie uolumus peruenire, quod accedentes ad nostram presenciam Jacobus et Ladizlaus de uilla Zerky quandam terram Castri nostri Musuniensis Scilwas nuncupatam, quam dixerunt esse uacuam et habitatoribus carentem, petiuerunt a nobis sibi dari. Verum quia de qualitate et quantitate ipsius terre nobis ueritas ad plenum non constabat, utrum nostre collacioni pertinens esset nec ne; fidelibus nostris Capitulo Jauriensi firmiter dedimus in mandatis, ut eorum darent testimonium uirum ydoneum, qui personaliter accederet ad terram Scylwas memoratam, et uideret ac inspiceret qualitatem et quantitatem eiusdem, et utrum nostre collacioni pertineret, et prout scire posset nobis in suis litteris intimarent. Quod quidem Capitulum nobis postmodum rescripsit in hec uerba:
200Excellentissimo Domino suo Ladizlao D. gr. Illustri Regi Hungarie Capitulum Jauriensis Ecclesie stb. (következik a győri káptalannak jelentése, mint alább a 148. sz. a.)
Nos itaque attendentes fidelitates et meritoria obsequia predictorum Jacobi et Ladizlay, que in omnibus expedicionibus Regni, domino Regi Stephano patri nostro karissimo felicis recordacionis, demum et nobis in etate tenera constitutis cum omni feruore fidelitatis laudabiliter exhibuerunt et deuote; et specialiter tunc cum Rex Boemorum capitaneus (így „capitalis” helyett) inimicus Regni nostri collectis uiribus suis, et exercitu suo eleuato sub quoddam castrum nostrum Kobold uocatum in confinio in Comitatu Supruniensi existentem ad expugnandum idem accessisset, prenotati Jacobus et Ladizlaus, qui ipsum castrum nostrum Kobold nobis de nostro mandato conseruabant, ut solita sue fidelitatis opera laudabilius exercerent, de eodem cum omnibus suis exeuntes, cum ipso Rege Boemorum et suo exercitu uiriliter et laudabiliter dimicando, letalia in se uulnera excipientes, quidam frater ipsorum nomine Chenke in eodem conflictu in fidelitate et seruicio nobis et Corone exhibendo extitit interemptus, sicut nobis per ueridicos et fideles Barones nostros constitit, quos tune pro defensione sepe dicti castri nostri Kobold in auxilium et iuuamen eorundem nobilium duxeramus transmittendos. Vnde nos pro tot et tantis seruicijs eorundem superius expressis, prenominatam terram Scylwas cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis uniuersis, dedimus, donauimus et contulimus sepedictis Jacobo et Ladizlao, et per eos heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo et pacifice possidendam. Vt autem hec nostra collacio robur optineat perpetue firmitatis, et ne processu temporum possit uel debeat in irritum reuocari aut aliquatenus retractari, presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis uiri Magistri Thome Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij Hantensis Prepositi dilecti et fidelis nostri, anno Domini MşCCşLXXş octauo Regni autem nostri anno sexto.
(Eredetie bőrhártyán; melyről a pecsét zöld selyemzsinóron függ, a budai kir, kamarai levéltárban.)