Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex vniuersis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris presencium noticiam habituris salutem in Domino sepiternam. Piarum mencium est deuocio amplectenda, qua progenitores sui religiosas dominas in Hungarie partibus existentes familiarite Regia refouerunt. Quorum nos vestigijs adherentes, quamquam religiosis omnibus congrua consideracione prospicere satagamus; illas tamen fauore uolumus prosequi pociori, que oracionum suarum suffragijs apud Deum specialius pre ceteris claruerunt. Proinde ad uniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod nos ad peticionem et instanciam domine Elyzabeth, karissime sororis nostre, Priorisse de Insula Virginis Gloriose ac aliarum sororum in eodem claustro Deo famulancium, hanc eisdem graciam de benignitate Regia duximus faciendam; quod populi ipsarum sororum de Insula Virginis Gloriose, ubicunque in Regno nostro existentes, nullius iudicis iudicio, videlicet nec Palatini, nec aliorum Parochialium Comitum, preter nostram personam in quocunque casu astare teneantur; sed iudices seu officiales ipsarum omnes causas inter populos earum emergentes, iudicent et decernant; qui si in facienda iusticia negligentes existerent, ijdem populi ad nostram presenciam euocentur, et nos de ipsis cuilibet querulanti iusiticie faciemus complementum; prout premissam libertatem seu graciam eis factam in litteris karissimi patris nostri Stephani illustris Regis Hungarie felicis recordacionis uidimus contineri. Vt igitur huius gracie per nos, et per karissimum patrem nostrum Regem Stephanum facte seu concesse series in perpetuum perseueret, nec possit processu temporum retractari, presentes eisdem concessimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. 204Datum per manus venerabilis viri Magastri Nicolai Electi Ecclesie Albensis aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fldelis rostri, anno Domini NşCCşLXXş octauo.
(Lodomér esztergami érseknek 1297-ki törvénykezési intézkedéséből.)