Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Comanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Diuini Numinis incomprehensibilis altitudo Regni gubernacula Regibus Catholice fidei eo committit felicius gubernanda; quo ijdem Reges Ecclesias Christi sanguine rubricatas, sue tutele concessas, nituntur ditare in temporalibus vberius, seu dotare; presertim eas, que sancte religionis modulis cultui Diuino deuocius sunt annexe. Proinde ad uniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire; quod nos pia deuocionis consideratione, quam ad gloriosam Dei genitricem, que cuiquam fidelium nouercari non nouit, habemus, benignissime inducti, insulam supra Danubio circa Veterem Budam existentem, que quondam Insula Leporum wlgariter, nunc autem Insula Beate Marie Virginis nuncupatur, exceptis claustris et septis Fratrum Minorum, et Fratrum Ordinis Premonstratensium de Monasterio Beati Michaelis, ac castro Cruciferorum Domus Hospitalis, et castro, turri ac domibus Archiepiscopatus Strigoniensis in eadem insula constitutis, cum muris, terris et alij utilitatibus, dedimus, donauimus et concessimus domine Elisabeth karissime sorori nostre, ac omnibus dominabus sororibus, videlicet Monasterij Beate Virginis in eadem insula iugiter Deo famulantibus sumpmo desiderio et affectu; volentes et concedentes, quod a modo tam ipsum Monasterium Virginis Intemerate, quam vniuerse sorores in eodem feliciter degentes, collacione huius insule per nos regaliter facta, secure et illibate gaudeant et fruantur; non obstantibus litteris seu alijs instrumentis, si que tam predecessorum nostrorum illustrium Regum 207Hungarie, quam nostris temporibus quomodolibet processerunt uel imposterum emanarent, quas et que auctoritate presencium, ne premisse collacioni nostre preiudicium generent uel gravamen, reuocamus, cassamus, et pariter irritamus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri robore communitas. Datum per manus venerabilis viri Magistri Thome Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo, Regni autem nostri anno sexto.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke vöröszöld selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)