A B C
Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Dyonisius et Andreas filij quondam Lende de Chu coram nobis personaliter constituti confessi sunt, quod quia ipsi compulsi et artati fuerant ordine iudicario ad soluendam dotem relicte Ladizlai filij Luger cognati ipsorum, et ipsam dotem non poterant alias commode soluere, ut dixerunt, fenetum suum de Cholnuk, quod in magno prato se habuisse, quod eciam hereditarium suum fuisse asseruerunt, uendiderunt et alienauerunt totaliter Comiti Godyno ciui Strigouiensi, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus pro duabus marcis finiti argenti iure perpetuo possidendum; et ipsas duas marcas finiti argenti confessi sunt ab eodem Godyno Comite se plenarie recepisse, et in dotem predictam persoluisse. Preterea domina mater ipsorum Dyonisij et Andree, relicta Lende, et frater eorundem iunior Demenk nomine, coram homine nostro, quem ad eosdem miseramus, confessi sunt eciam predictum fenetum de Cholnuk ob premissam causam dotis Comiti Godyno et ipsius heredibus uenditum fuisse de eorum uoluntate et consensu. In cuius rei testimonium et memoriam ad peticionem parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Sixti Ecclesie nostre Lectoris anno Domini millesimo CCş LXXş VIIIş in idibus Julij.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét vörös-sárga-zöld-violaszinű selyemzsinóron függ, a budai kir, kamarai levéltárban.)