Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memoria, quod vir religiosus frater Martinus dictus Abbas de Ordine Premonstratensium in Ecclesia Sancti Michaelis Archangeli de Insula Leporum commorans, una cum quibusdam fratribus suis ad nostram personaliter accedendo presenciam, nomine suo et fratrum suorum protestatus est, quod cum nuper a grauaminibus et iniurijs illatis et inferendis per Predicatores, qui sunt procuratores sanctarum monealium de eadem insula, appellasset ad Sedem Apostolicam solempniter et in scriptis nomine suo et Conuentus sui, ponendo se, et Conuentum suum, ac omnia sua sub proteccione Sedis Apostolice, pupplicando appellacionem suam tam apud Strigoniensem ecclesiam, quam apud alias ecclesias, ipsi Predicatores in contemptum et irreuerenciam Apostolice Sedis feria quarta propima post Resurreccionem Domini missis famulis suis, potencialiter seruitores, siue seruicia dicti Abbatis et Conuentus sui exercentes, fecerunt crvdeliter et atrociter in contumeliam ipsorum uerberari, uestimentis et rebus alijs spoliantes eosdem, quendam eciam ep eis letaliter uulnerantes. In crastino autem eiusdem diei, hoc est quinta feria proxima ijdem famuli dictorum Predicatorum, assumptis pluribus complicibus, de mandato dominorum suorum cum gladijs, et fustibus, ac lanceis irruerunt super portam ipsorum, et eandem portam confringere conantes, attemptantes extrahere seruitores Abbatis et Conuentus de claustro, et peiora prioribus in personis ipsorum facere conabuntur. Super quibus, quum ad peticionem ipsius Abbatis et fratrum suorum duas personas, videlicet presbiteros chori nostri misissemus ad videndum; ijdem presbiteri redientes ad nos retulerunt, quod dicti Predicatores de rebus 212seruientum dictorum fratrum Ordinis Premonstratensis, quasdam reddiderunt coram ipsis, alias uero res eorum ablatas, quia famuli eorum presentes non erant, restatuere assumpserunt. Item dixerunt vidisse ijdem presbiteri ex seruientis (igy) eorundem fratrum Premonstratensis Ordinis unum uulneratum grauiter, habentem tria uulnera in capite et unum in manu. Datum feria secunda proxima post Pasce, anno Domini MşCCşLXXş octauo.
(Eredetie bőrhártyán, a függő pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)