Excellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia Illustri Regi Hungarie Capitulum Jauriensis Ecclesie oraciones in Domino debitas ac deuotas. Litteras Uestre Excellencie debito cum honore recepimus in hec uerba:
Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie fidelibus suis Capitulo Jauriensi salutem et graciam. Jacobus et Ladizlaus de Zerky petunt a nobis quandam terram Castri nostri Musuniensis Scylwas uocatam, dicendo eandem esse uacuam et habitatoribus destitutam. Quare fidelitati uestre precipiendo mandamus, quatenus mittatis unum ex uobis pro testimonio, qui seiat, utrum predicta terra sit uacua, sicut fertur, et ad nostram pertinens collacionem sine preiudicio iuris alieni; et prout uobis per hominem uestrum constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum in castro Budensi in octauis Barnabe Apostoli.
Nos uero receptis litteris Uestre Excellencie, uestris preceptis et mandatis obedire cupientes, ut tenemur, misimus vnum ex nobis pro testimonio super faciem predicte terre 213Scylwas uocate, qui ad nos rediens retulit requisitus, quod eadem terra esset desolata et habitatoribus destituta; et comparuisset super ipsam terram coram iobagionibus Castri Musuniensis, ex quibus nominatim coram Erk; qui in nullo contradicentes dixissent coram eodem nostro homine, ipsam terram olim fuisse eorundem Jacobi et Ladizlay, et ab ipsis ad Castrum Musuniense deuolutam; et sicut eciam scire potuisset ab alijs uicinis, pertineret collacioni Uestre Maiestatis sine preiudicio iuris aliorum; terra autem illa, prout uisu discernere potuerunt, est sufficiens ad triginta duos mansus, ad quemlibet mansum uiginti jugeribus terre arabilis pertinentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)