151. A szepesi káptalannak bizonyságlevele, hogy Anthaleus Isipnek fia Regyoulch nevü birtokát eladta Jakab mesternek, a szepesi káptalan olvasó-kanonokának. 1278.

A B C D

Capitulum Ecclesie Jauriensis omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire, quod Paulus et Nicolaus filij Nicolai de Puk pro se et pro omnibus quorum interest coram nobis personaliter constituti, quandam terram suam, tam iure hereditario ipsos contingentem, quam empticiam, quam a Petro filio Paulus titulo emtionis sibi comparauerat, existentem in Bolon cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs in eisdem metis et terminis, quibus ipsi predictam terram se possedisse dicebant, vendiderunt Comiti Alexandro (filio Fa)rcasij cognato suo, consencientibus 214commetaneis et vicinis, pro decem marcis in filios filiorumque successores perpetuo et inreuocabiliter possidendam; quas quidem decem marcas ijdem per nos requisiti plenius confessi sunt recepisse ab eodem. Hoc adiecto, quod quicunque cognatorum seu proximorum dictorum Pauli et Nicolai, seu domina mater eorundem, predictum Comitem Alexandrum racione dicte terre vllo unquam tempore molestarent, vel dictam terram impeteret, dicti Paulus et Nicolaus contra quemlibet dictum Comitem Alexandrum et suos heredes tenebuntur expedire proprijs laboribus et expensis. In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem litteras nostras concessimus robore nostri sigilli confirmatas. Datum anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo octauo; Abraam Cantore, Ectore Lectore, Mykou Custode Ecclesie nostre existentibus.

(Eredetie a Rumy család levéltárában, másolata a magyar academia kézirat-tárában.)