Nos frater Bernaldus Prior et Conuentus Ecclesie Sancte Trinitatis de Calidis Aquis omnibus, quibus presentes exhibentur, salutem in Domino sempiternam. Vniuersitati uestre significamus, quod frater Martinus Abbas et alij fratres Ordinis Premonstratensium, in Monasterio Sancti Michaelis de Insula Leporum circa Budam ad presenciam nostram accedentes, nobis dixerunt, quod priuilegium domini Bele felicis memorie Illustris Regis Hungarie super facto Insule Leporum et alis posesionibus (így) confectum ab antico in presenciam, ubi necesse esset, propter discordiam et uiarum discrimina deferre et exhibere non auderent; petentes, ut tenorem dicti priuilegij, quod est nec cancellatum, nec uiciatum in aliqua parte sui, presentibus inscribi faceremus. Cuius quidem priuilegij tenor talis est:
Bela D. gr. Hungarie stb. Rex stb. (következik IV. Béla királynak 1245-ki adománylevele, mint gyűjteményünk VII., vagyis a második folyam II. kötetében 196. l.)
Nos igitur peticionem dicti fratris Martini Abbatis iustam esse et legitimam attendentes, predictum priuilegium Bele Regis non rasum, non cancellatum, non interlectum, nec in aliqua sui parte uiciatum, presentibus nostris litteris de uerbo ad uerbum inseri fecimus, sigilli nostri munimine roborando. Datum anno Domini MşCCşLXXş octauo, septimo kalendas Junij.
(Eredetie bőrhártya, a hártyazsinegen függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)