Ladizlans Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie, Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire, quod Magister Andreas et Magister Jako, filii Comitis Jakou ad nostram accedentes presenciam nobis dixerunt conquerendo, quod quedam terra ipsorum hereditaria Jesenev vocata, in Comitatu de Vng existens, indebite de eisdem esset alienata; quam a nostra Majestate sibi reddi et restitui instantissime postulabat. Verum quia de facto diete terre nobis ad plenum non constabat, fidelibus 241nostris Preposito et Conuentui de Lelez nostris dedimus litteris in mandatis, vt cum Gregorio filio Zelemen homine nostro testimonium ipsorum mitterent idoneum, coram quo idem homo noster prefatam terram presentibus omnibus commetaneis et vicinis reambularet et eisdem restitueret, si non fieret contradictum. Qui quidem postmodum nobis rescripserunt, quod prefatam terram presentibus omnibus commetaneis et vicinis reambulasset, et eidem Andree et Jacou magistris restituisset nullo contradictore apparente. Nos igitur, quia vnicuique in sua justicia deesse non debemus, considerantesque seruicia et fidelitates eorundem, que vbique locorum nobis cum feruore sumpme fidelitatis impendere curauerunt, et specialiter in exercitu nostro generali, in quo Rege Bohemie inimico nostro capitali interempto Diuina permittente gracia feliciter victoriam sumus consecuti, impenderunt; prefatam terram cum omnibus vtilitatibus et pertinenciis vniuersis, quibus per eosdem prius rite seu legitime possessa fuerat, restituimus et reddidimus eisdem et suis heredibus heredumque suorum successoribus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendam. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Magistri Nicolai Albensis Ecclesie Electi aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCşLXXş nono, Regni autem nostri auno septimo.
(XVI. századbeli hiteles másolat után. Az okmány kivonatát lásd Fejérnél Cod. Dipl. V. k. 2. r. 563. l.)