A B C
Capitulum Budensis Ecclesie omuibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod nobiles uiri Petrus Comes filius Tyburcij Comitis, et Iwan filius Kenez ab vna parte; Petrus et Nicolaus Comites, officiales sororum de Insula Virginis Gloriose pro eisdem sororibus ex altera coram nobis personaliter constituti, prefatus Comes Petrus filius Tyburcij Comitis porcionem suam, quam habet in tema Pomaz, centum sexaginta et quatuor iugerum cum feneto, uidelicet terris arabilibus, duabus uineis et vno loco vinee, ac alijs apendicijs ipsius porcionis vniuersis, terris Jacobi et Comitis Marcelli, Salamonis dicti Tumpa, item terris filiorum Petri de Nemty, Ladizlai de eadem, item terris Andree filij Samel de Symche et Peterlie conterminalem et uicinam; item Iwan filius Kenez quadruginta iugera terrarum de terra sua, quam habet in Pomaz, cum feneto decem falcastra sufficiencia (igy) duobus locis uinearum, tribus fundis a parte orientis iuxta Tumpa Salamonem existentes, sub eisdem metis, signis et terminis, quibus hactenus ijdem possederunt, sicut homo noster ad hoc specialiter destinatus nobis dixit, confessi sunt vendidisse, tradidisse et assignasse dictis 257sororibus et Ecclesie Sancte Marie de Insula; memoratus uidelicet Comes Petrus filius Tyburcij suam porcionem pro uiginti marcis finiti argenti; item Iwan filius Kenez suam terram siue porcionem pro quinque marcis puri argenti iure perpetuo pacifice possidendam; quam pecuniam ijdem venditores a Petro et Nicolao Comitibus nomine predictarum sororum soluentibus asseruerunt plenarie habuisse. Assumpserunt nichilominus ijdem Comes Petrus et Iwan, et se ac suos heredes ad hoc firmiter obligarunt, ut si aliqua litis species tam per extraneos, quam eciam per suos cognatos moueri racione predictarum porcionum aliquo unquam tempore contingeret, ipsi et sui heredes dictas sorores et Ecclesiam antedictam expedirent suis proprijs sumptibus et labore. Astiterunt insuper Tyburcius frater eiusdem Comitis Petri, Benedictus filius Thome, qui ac alij commetanei prenotati suum consensum prebuerunt. In cuius rei memoriam ad instanciam parcium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ambrosij Lectoris Budensis, anno Domini Mş CCş LXXş nono, Magistro Johanne Cantore, Laurencio Custode, Pangracio Decano, Bedew et Johanne sacerdotibus, Stephano ac Elya Magistris, ceterisque Canonicis existentibus.
(Eredetie bőrhártyán; a pecsét vörös selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)