183. IV. László király végintézkedési jogot ád Morián comesnek. 1279. körül.

A B C D

Nos Capitulum Ecclesie Sancti Michaelis de Casho Ferreo notum facimus tenore presencium uniuersis, quod Chepanus filius Pousa de genere Jaak coram nobis constitutus, omnes porciones suas, quas habebat in Jaak iuxta Rabam, et in Dobrpatak cum molendinis simul cum illa terra, quam habuit in porcione Sike, statuit Johanni filio Martini filij Artuna, et domine Floris relicte eiusdem Martini, Stephano et Jacobo fratribus ipsius Johannis, pra quibus Johannes cum domina, matre sua comparebat pro morte prescripti Martini, iure perpetuo pacifice et quiete irreuocabiliter possidendas her edum in heredes. Vt igitur hoc ratum sit et firmum, presens scriptum contulimus nostro sigillo communitum. Prepositura uacante, Magistro Eguse Cantore, Andrea Custode, Cosma Decano Ecclesie nostre existentibus. Anno Domini millesimo ducentesimo LXXş nono.

(Eredetie bőrhártyán, melyről bőrzsinegen a káptalan pecsétje függ, a nemz. muzeum kézirat-tárában.)