Excellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia illustri Regi Vngarie Conuentus Monasterij Waradiensis oraciones in Domino tam debitas quam deuotas. Litteras Vestre reuerentur, ut tenemur, recepimus sub hac forma:
Ladizlaus D. gr. Rex Vngarie stb. (következik IV. László királynak 183. sz. a. engedélye.)
Nouerit igitur Uestre Dominacionis Magnitudo, quod ad eundem Comitem Morianum in lecto egritudinis sue accubantem, ad peticionem ipsius per suum nuncium delatam, misimus unum ex nobis virum ydoneum, coram quo idem Comes Morianus suum conderet testamentum. Qui postmodum ad nos 265rediens retulit, quod coram ipso et in presencia duorum Fratrum Predicatorum, qui ambo Petrus et Petrus uocabantur, idem Comes Morianus, eger quidem corpore, sed mentis sue compos, inter cetera testamenti disposita seu ordinata, de possessionibus suis tale testamentum condidisset; si tamen ipsum sine heredum solacio decedere contingeret; quod possessiones suas, quas habet in Comitatu de Barana, Jeneu et Naney uocatas, cum omnibus vtilitatibus suis et pertinencijs vniuersis, reliquisset consorti sue pro dote sua, rebus secum ablatis, quas ab ipso per spoliaciones receptas esse recitasset. Item filie sue reliquisset possessiones suas in Comitatu de Wolkou existentes, Zorwos, Warad et Touth uocatas, cum vtilitatibus suis et ad se pertinentibus. Item possessionem suam, quam in Eng habere dinoscitur, reliquisset filie sororis sue cum suis pertinencijs vniuersis; item Claustro Sororum de Ordine Fratrum Predicatorum de Insula Sancte Marie Uirginis, in quo loco sepulturam sibi fieri elegit, reliquisset possessionem suam Auias vocatam, quam habet iuxta Tisciam cum omnibus utilitatibus suis, piscinis videlicet, et pertinencijs suis vniuersis. Item reliquisset eidem Ecclesie possessionem suam, quam habet ultra Tisciam nomine Ykurholm cum omnibus pertinencijs suis. Item quandam terram suam iuxta Tisciam Koxol vocatam reliquisset Claustro Sororum supradicto. Alia autem, que de seruis et ancillis suis ordinauit, continentur in litteris testamenti sui in camera Ecclesie nostre; quas litteras idem Comcs Morianus suh suo et dictorum Fratrum Predicatorum sigillis nobis curauit destinare. Datum tercio die medij XL-me.
(A budai káptalannak 186. sz. a. átiratából.)