Nos Capitulum Budensis Ecclesie significamus quibus expedit vniuersis presencium per tenorem, quod religiosus uir frater Paulus Conuersus de Ordine Fratrum Predicatorum de 267Insula Beate Virginis Marie pro vniuersis sororibus de eadem ad nostram personaliter accedens presenciam, quoddam (így) patentes litteras Ladizlai illustris Regis Vngarie non abrasas, non cancellatas, non abolitas, nec in aliqua sui parte uiciatas nobis ostendit, rogans et petens instantissime vice et nomine sororum predictarum, ut easdem litteras rescribi, et nostris annecti litteris faceremus. Quarum patencium litterarum tenor talis est:
Nos Ladizlaus D. gr. Rex Vngarie stb. (következik IV. László királynak 185. sz. a. okmánya.)
Nos igitur predicti fratris Pauli iustis peticionibus condescendere cupientes predictas litteras de uerbo ad uerbum, quas dicebat propter metum aduersariorum Ecclesie Beate Virginis antedicte, et maxime propter presentis temporis guerram et uiarum discrimina inseri fecimus et rescribi.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban. V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. k. 3. r. 57. l.)