Nos frater J. Abbas et Conuentus de Copurnuk damus pro memoria, quod Magister Far casius filius Henrici ab una parte, Magister Dyonisius filius St. ex altera, coram nobis personaliter constituti confessi sunt super duello, quod idem Magister Farcasius iuxta continenciam litterarum Magistri Johannis filij H. Bani in octauis Beati Jacobi Apostoli proxime venturis habebat contra Dyonisium antedictum, mediantibus probis viris, reuocato ipso duello, taliter concordasse; quod feria sexta proxima post quindenas Beate Margarete virginis idem Dyonisius debet dare et soluere eidem Magistro Farcasio unam peciam panni de dorni(c) coram nobis; et ipsam solucionem non cum litteris Regis, nec Regine aut Baronum poterit prorogare, ut assumsit. Insuper taliter se obligando, quod si pannum predictum ipso die non curauerit dare, aut soluere, tamquam in duello succumbens habeatur penitus pro conuicto; iudicem autem partes placabunt in communi. Datum sexta feria proxima ante festum Beate virginis Margarete.
Kívűl: Pro Dyonisio filio St, contra Magistrum Farcasium ad sextam feriam proximam post festum Beate virginis Margarete.
(Eredetie bőrhártyán, a Kisfaludy család levéltárában.)