Nos Comes Petrus Judex Curie domini Regis memorie commendantes significamus quibus expedit vniuersis; quod Alexander filius Nicolai, et Jobagh filius Borlouch personaliter astantes, iuxta quos Petrus filius Elye de Touth astitit nomine proteccionis (?) per dominum Regem Ladizlaum deputati; 280dominas sorores de Insula Beate Virginis, pro quibus Comes Paulus filius Leoncij officialis earundem comparuit, traxerant in causam coram nobis proponentes in figura Judicij contra ipsas, quod ipse sorores dicti Monasterij Beate Virginis terram eorum hereditariam Taarnuk vocatam indebite per populos suos occupatam detinerent. E conuerso predictus Comes Paulus pro eisdem sororibus respondit; quod ipsam terram Taarnuk uocatam, que modo premisso requiritur, dominus Rex Ladizlaus domine Elysabeth karissime sorori sue et Monasterio Beate Virginis de predicta Insula, ob deuocionem quam habet erga Beatam Virginem, et salutem anime sue contulisset perpetuo possidendam; statuendo, quod nullus tam de Ungaris, quam de Cumanis, eandem sororem suam uel sorores dicti Monasterij, ant officiales earundem racione ipsius terre auderet vel presumeret molestare; exhibendo ad hoc idem Comes Paulus priuilegium eiusdem domini Ladizlai Regis, assercionem, quam dixit, et metas predicte terre ad plenum continentes. Cui scilicet priuilegio ijdem Alexander filius Nicolai, et Jobagh filius Borlouch, ac Petrus filius Elye astans nomine proteccionis per nos semel, secundario et tercio requisiti non contradixerunt. Nos igitur, quia per Alexandrum, Jobagh et Petrum predictos eidem priuilegio contradictum non extitit, nec aliquam racionem euidentem iuxta questionem seu assercionem ipsorum contra predictas sorores super facto ipsius terre pretendere potuerunt; predictam terram Taarnuk vocatam in metis et terminis in ipso priuilegio Ladizlai Regis contentis, domine Elysabeth et sororibus dicti Monasterij Beate Virginis de Insula secundum continenciam dicti priuilegij domini Ladizlai Regis reliquimus perpetuo possidendam. Datum Bude tercio die festi Natiuitatis Beate Virginis, anno Domini Mş CCş octagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett, a budai kir. kamarai levéltárban.)