A B C
Capitulum Budensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in omnium saluatore. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium uolumus peruenire, quod ad nostram accedens presenciam nobilis vir Comes Erdew filius Comitis Sybrydy unacum Otowch filio Comitis Detrici homine Wgrini Magistri Tauarnicorum domini Regis exhibuit nobis litteras ipsius Magistri Wgrini hunc tenorem continentes:
Viris discretis, amicis suis Reuerendis Dapitulo Budensi Wgrinus Magister inclinacionem et amicicie constanciam. Cum nos respectis societatibus et amicicijs Erdew Comitis quasdam uillas nostras Pethen uocatas eidem contulerimus perpetuo possidendas, amiciciam uestram requirimus confidenter; quatenus homini nostro Ocowch nomine detis testimonium, coram quo idem homo noster vadat et reambulet terras ad ipsas uillas pertinentes, et erectis metis juxta antiquas, et statuat Erdew prenotato. Petimus eciam, quod uestro priuilegio ipsas debeatis confirmare, prout in nostro uidebitis contineri.
Nos igitur ipsius iustis peticionibus inclinati, cum dicto Otowch homine suo misimus unum ex nobis ydoneum et discretum, Magistrum Gregorium karissi mum socium et concanonicum nostrum, qui simul ad nos redeuntes dixerunt quod idem Otowch homo Magistri Wgrini prenotati presente ipso nostro testimonio dictas terras ad uillas Pethen pertinentes conuocatis commetaneis et vicinis per ueteres metas iuxta easdem nouas erigendo reambulassent et statuissent Comiti Erdew cum omnibus utilitatibus et pertinencijs easdem, nullo contradictore ex predictis commetaneis et uicinis existente. Tenor autem priuilegij super condonacione et confirmacione dictarum terrarum emanati talis est:
Nos Magister Wgrinus stb. (következik Ugrin királyi tárnokmesternek adománylevele, mint 199. sz. a.)
In cuius rei testimonium presentes ad peticionem sepedicti Magistri Wgrini concessimus et contulimus Magistro Erdew prescripto sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ambrosij Lectoris Budensis anno Domini Mş CCş octogesimo. Magistris Laurencio Custode, Pangracio Decano, Bedew et Johanne sacerdotibus, Stephano ac Elya Magistris, ceterisque canonicis existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)