Datur pro memoria, quod Comes Pous filius Merse pro Michaele filio Andree de Buya, cuius protector ex mandato Regio extiterat, ut dicebat, ab una parte, ab altera uero Jaco filius Keten et Acha frater eiusdem, ac Powka filius Povsa consanguineus eorundem; item Nemel filius Mirizlo, et Mortun ac Symum filij sui de eadem Buya coram nobis personaliter constituti dixerunt, quod cum secundum continenciam priorum litterarum nostrarum memorialum inter prefatum Michaelem et Jaco ac Acha prenotatos in terra ipsorum Buya uocata diuisio facta extitisset, et Nemel ac filij sui memorati in ipsa diuisione non fuissent, tandem mediantibus ipso Comite Povs, et Mathey filio Povsa de Lelez, ac alijs uiris ydoneis quam pluribus taliter extitisset super ipsa diuisione predicte terre ordinatum: quod Michael antedictus prefatam terram. Buya uocatam diuisisset in duas partes equales, ex quibus unam partem a parte meridionali subiacentem Jaco, Acha, Pouka, Nemel et filij sui memorati eligendo recepissent sibi et suis heredihus iure perpetuo possidendam, reliqua parte, uidelicet a parte septemtrionali, eidem Michaeli et filio suo ac eorum heredibus remanente similiter iure perpetuo possidenda. Mete autem distinccionis predicte terre, sicut partes recitarunt coram nobis, taliter distinguntur: Prima meta incipit ab occidente apud metas Ytemerij et filiorum Boyon de eadem Buya, ubi sunt due mete terree; et inde egreditur uersus orientem transiens nemus fructuum, ubi prefati Michael, Jaco et Nemel suas habuerunt sessiones, ubi eciam sub quadam piro sunt due mete terree; deinde transit pertransit (így) per terram arabilem et ascendit in monticulum qui uocatur cuzepmal, et ibi sunt due similiter mete terree; deinde autem in sinu ipsius montis extenditur ad unam uallem, et ascendit in montem Keurus uocatum uersus orientem, ubi sunt due mete terree antique; super ipso monte per ueteres metas uadit ad metas terre Batun uocate, et ibi terminatur. Assumserunt eciam partes, quod quicunque ipsorum a prefata composicione resiliret uel diuisionem antedictam non seruaret, ante litis ingressum parti aduerse soluere teneretur decem marcas. Datum in quindenis Beati Georgij matiris anno Domini Mş CCş octuagesimo.
Kivűl. Super diuisione terre Boya uocate pro Comite Pous filij Merse et Michaele filio Andree.
(Eredetie bőrhártyán, melynek hátára jobbról nyomott pecséte le mállott, a nemz. muzeum kézirattárában.)