Datur pro memoria, quod cum secundum continenciam litterarum nostrarum memorialum Alexander filius Symonis sexta feria proxima ante Pentecosten Nicolaum filium Petri coram nobis statuere debuisset; ad affirmandum id quod Comes Symon et filij sui, Jacobus filius Mongoch, et Alexander memoratus cum Comite Mycaele filio Wbul et filijs eiusdem composicionem quam fecerant ratam haberet nec ne, et ad deputandum hominem, cui predictus Comes Mycael et filij sui dimidietatem prouentuum de possessione sua proueniencium presente Johanne filio Felyciani secundum quod eidem Jobanni constiterit, statuere deberent pro expensis: adueniente ipso termino, prefato Alexandro ab una parte, ab altera uero Paulo, secuudum quod pars aduersa affirmauit, seruiente eiusdem Comais Mycaelis pro ipso domino suo, coram nobis personaliter constitutis; predictus Alexander statuit eundem Nycolaum paruulum coram nobis, et ipse Nycolaus dixit, quod prefatam composicionem ratam haberet atque firmam, et facta extitisset ex eius voluntate. Commisit eciam ipse Nycolaus, quod dimidietatem prouentuum de possessione sua proueniencium presente memorato Johanne, secundum quod ipsi Johanni constiterit, ijdem Comes Mycael et filij sui deberent statuere pro expensis vice et nomine ipsius Alexandro prenotato. Datum in vigilia Pentecostes anno Domini Mş CCş octuagesimo.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét elveszett; a nemes Kállay családnak levéltárában.)