Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod quia Comes Mychael et Egidius filij Wbul; Stephanus, Magister Petrus et Paulus filij eiusdem Comitis Mychaelis, nobis et Regno nostro obsequia fideliter multipliciter impenderunt, vniuersos populos eorundem in Comitatu de Zobolch existentes, a judicio seu jurisdiccione omnium Comitum Parochialium pro tempore constitutorum fore duximus in perpetuum eximendos; et specialiter omnes causas, que in uilla ipsius Comitis Mychaelis et filiorum suorum predictorum Semyen vocata, in qua forum dicitur celebrari, tam in dic fori, quam alijs temporibus mote fuerint et exorte per homines seu populos in eadem villa commorantes, aut per alios extraneos, idem Comes Mychael et filij eiusdem debeant finaliter indicare. Vnde volumus et precipimus Comiti seu curialitori de Zobolch pro tempore constituto, quatenus populos eorundem Comitis Mychaelis, fratris et filiorum suorum superius nominatorum, in dicto Comitatu de Zobolch existentes, nullus eorundem debeat seu presumat agrauare, seu eciam molestare; cum eosdem populos a jurisdiccione eorundem Comitum Parochialium modo premisso dugerimus eximendos. Datum in villa Gapey feria quinta proxima post octauas Epiphanie Domini anno Domini Mş CCş octuagesimo primo.
(Eredeti bőrhártyán, a hátúl oda nyomott pecsétnek töredéke megvan; a nemes Kállay családnak levéltárában.)