Elisabeth Dei gracia Regina Hungarie omnibus Christi fidelibus, presens scriptum intuentibus salutem in salutis largitore. Vt ea que asuntur in tempora, non irritentur post tempora, nec a memoria dilabantur, ad eternam rei noticiam solent litterarum patrocinio communiri. Proinde uniuersorum presencium futurorumque noticie harum serie uolumus fieri manifestum; quod cum terram Mycou biloti filij Chomou, Stephani et Symonis fratrum eiusdem jobagionum exercitualium nostrorum de villa Epel, de Comitati Strigoniensi, propter dinersa incommoda et muitiplicia scandala in Regno nostro emergencia, quam plures petiuissent sibi dari: iuri ipsorum hereditario nolentes preiudicare in hac parte, tamen quia terram ipsorum jobagionum nostrorum cuiquam conferre legitime non possumus, nec sine eorum famulatu carere commode ualemus; predictam terram Epel uocatam, que ad ipsorum Mycou, Stephani et Symonis, ac heredum suorum, jobagionum videlicet exercitualium nostrorum, ius hereditarium pertinere et spectare dinoscitur, reliquimus et permisimus eisdem ac eorum heredibus heredumque suorum successoribus perpetuo, pacifice et irreuocabiliter possidendam, simul cum omnibus utilitatibus suis et pertinencijs universis; volentes et auctoritate presencium eisdem promittentes, quod prefatam terram Epel, in ius et proprietatem ipsorum jobagionum nostrorum pertinentem, nulli nobilium, seu Regni nostri incolarum conferemus, in eorundem preiudicium et grauamen; quin ymmo pocius ipsos et eorum heredes universos in suis libertatibus consuetis cum terris, pertinentibus ad eos, inmobiliter intendimus conseruare, et quibuslibet, occasione prefate terre Epel procedere uolentibus, ne intromittere se presumpmant, ad eamdem, silencium duximus imponendum. In cujus rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per marius venerabilis patris Thome dei gracia Episcopi Waciensis aule nostre Cancellarij fidelis nostri. Anno Domini MşCCş octuagesimo primo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 462. l.)