Nos Capitulum Strigoniensis Ecclesie memorie commendamus, quod nobili uiro Comite Thoma filio Thome de Strogea Comitatus Neugradiensis nomine nobilis viri Comitis Michaelis filij Folkus ab una parte, sicut dixit, et discreto viro domino Nicolao Archidiacono Neugradiensi similiter pro se et pro Comite Bothond fratre suo ab altera parte in nostri pre sencia constitutis, relatum extitit concorditer per eosdem, quod super materia questionis, quam idem Archidiaconus et frater eius contra ipsum Michaelem filium Fulkos mouerant in presencia Judicis Curie domini Regis, et diucius processerant, in hoc facto mediante arbitrio bonorum hominum, ex permissione eiusdem Judicis per amicabilem composicionem inter ipsas partes taliter extitit ordinatum, renunciando eidem liti et suis articulis vniuersis: Quod predictus Archidiaconus et Comes Botond frater eius pari et consona voluntate de terra eorum Pehchan nominata, que in priuilegio discretorum virorum Budensis Capituli dicitur contineri, septuaginta jugera terrarum arabilium in vicinitate terre eiusdem Michaelis Pehchan similiter nuncupate, pro bono siue commodo paeis inter has partes perpetualiter obseruande eidem Michaeli et suis filijs ac posteritatibus statuerunt et tradiderunt perpetuo et pacifice possidenda; quorum quidem septuaginta jugerum terre, a parte terre eiusdem Archidiaconi et fratris sui uersus terram eiusdem Michaelis mete taliter distinguntur: Prima enim meta incipit apud tres uias, in modum crucis distinctas circa terminum ville Warad; deinde itur ad nemus in antiqua uia, et transeundo lutum vnum sunt due mete; et in antiqua via uenitur ad magnam viam, per quam itur ad uillam Dalanch; et in transitu dicte uille due mete existunt a parte orientali, ubi est commetaneus dicte terre Comes Thomas prefatus; abhinc tenditur ad partem occidentalem, et ibi incipiendo a domo Jacobi de Menus usque ad villam Scechen sunt decem mete, uidelicet in quolibet decem locorum bine mete, ubi cursus metarum cadit ad metas antiquas. Preterea vniuersas litteras Judicum Curie domini Regis, coram quibus in presenti negocio est processum; uidelicet tam judiciales quam eciam dilatorias cassarunt, et reliquerunt friuolas et inanes, si que ex eis per fraudem vel maliciam fuerint reseruate. Judicem et pristaldum partes de communi placabunt. Datum anno Domini Mş CCş octuagesimo primo dominica proxima post festum Sancti Galli confessoris.
(III. Endre király 1298-ki itéletéből a budai kir. kamarai levéltárba.)