Capitulum Ecclesie Strigoniensis omnibus Christi fidelibas presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire, quod Comes Benedictus frater bone memorie Pauli quondam Episcopi Vesprimiensis, unacum Paulo filio suo pro se, et pro Michaele altero filio suo ex una parte, et nobilis uir Comes Nicholaus filius Comitis Nicholai nepotis Vech ex altera, ad nostram presenciam personaliter accedentes, super duabus possessionibus suis terris Munuros et Munkad vocatis, super quibus contendebant, que Comiti Benedicto per dominam Mariam quondam illustrem Vngarie Reginam pro diuersis fidelitatibus et seruicijs prefati domini Episcopi fratris sui et suis proprijs collate fuerant, quarum eciam collacio postmodum per dominum nostrum Ladizlaum nunc inclitum Vngarie Regem, et dominam Isabellam Reginam consortem suam extitit confirmata, prout in eisdem domini Regis et Reginarum predic tarum priuilegijs per Comitem Benedictum nobis exibitis vidimus contineri; quas eciam terras prefatus Comes Nicholaus per eundem dominum nostrum Ladizlaum Regem sibi collatas esse, et super hoc eiusdem priuilegium se habere dicebat; taliter inter se concordarunt, quod Comes Benedictus cessit et renunciauit omni liti et accioni, que super altera predictarum terrarum Munuros uocata, sibi competere potuisset, et ipsam terram Munuros nominatam cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, et sub eisdem metis et terminis, quibus ipse eam tenuit et possedit, prefato Paulo filio suo presente et consenciente reliquit et uendidit predicto Comiti Nicholao et ipsius heredibus heredumque suorum successoribus pro quatraginta marcis in perpetuum pacifice possidendam, et ipsam sumpmam pecunie ijdem Comes Benedictus et Paulus filius eius ab eodem Nicholao Comite in argento et denarijs se plenarie recepisse asserentes, promiserunt et assumpserunt coram nobis, quod si Comes Nicholaus uel sui heredes racione predicte terre Munoros per Barrones aut aliquos alios impeterentur vel perturbarentur, extunc Comes Benedictus et eius filij predicta priuilegia, quorum auctoritate ipsam terram possidebant, que penes se reseruarunt, ea de causa, quod titulus siue collacio alterins terre ipsorum habetur in eisdem, debent in defensionem et expedicionem Comitis Nicholai et suorum heredum coram domino Rege uel domina Regina, aut eorum Judicibus exhibere, et si forsitan dominus Rex uel domina ipsam terram Munoros Comiti Nicolao uel suis heredibus auferre attemptarent, Comes Benedictus et eius filij debent eciam eadem priuilegia in eorum auxilium et defensionem domino Regi et domine Regine exibere; sed eos contra Maiestatem Regiam uel Reginalem expedire non tenentur, sicut extitit inter partes ordinatum. Mete autem eiusdem terre Munuros, prout in priuilegio domine Regine Marie predicto inspeximus, hoc ordine distinguntur, quod prima illarum incipit ab oriente iuxta terram ville Tach, et iuxta illam cum certis metis antiquis tendit uersus meridiem usque ad terram Epsceu, ubi sunt due mete angulares; iude iuxta terram Epsceu tendit a parte meridionali cum metis interpositis usque ad terram Beren, iuxta quam procedendo uersus occidentem contiguatur terre Pel, uadit uersus septemtrionem ad quandam uiam, et illam transeundo peruenit ad terram Boyacb, ubi sunt tres mete angulares, eiuxta illam terram Boyoch cum certis metis interpositis a septemtrionali parte descendit iterum ad orientem usque ad terram Tach, ubi ipsa terra Munuros a terra Thach non per metas separatur, sed per quendam limitem, qui uulgariter mege uocatur, et cum ipso limite redit ad priorem metam, et sic terminatur. Aliam uero terram supradictam, que Munkad uocatur, Comes Nicolaus, cum omnibus utilitatibus et pertinencijs suis, reliquit et concessit Comiti Benedicto et ipsius heredibus similiter perpetuo possidendam; hanc condicionem et penam super se et suos heredes assumpmendo, quod si ipse uel sui filij Comitem Benedictum aut eius filios a modo ulio umquam tempore super predicta terra Munkad impeterent, uel aliquatenus molestarent pretextu siue auctoritate predicti priuilegij domini Regis, quod ipse Comes Nicholaus super collacione dictarum terrarum sibi concessum fuisse asserit, ut premissum est, extunc terram Munoros nunc eis relictam amittant ipso facto, et ipsa terra ad Comitem Benedictum et suos filios, sine dificultate qualibet reuoluatur; terra Munkad nichilominus apud eundem Comitem Benedictum et suos filios pacifice remanente. In cuius rei testimonium ad peticionem percium presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Sixti Ecclesie nostre Lectoris anno Domini Mş CCş LXXXş primo in calendis Julij.
A B C D
(Eredetie börhártyán, melyről zöld-vörös selyemzsinóron a káptalan pecsétje függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)