Nos Capitulum Budensis Ecclesie damus pro memoria, quod Nycolaus filius Nicolai ab una parte, et frater Cyprianus et Iwanka conuersus de Ordine Fratrum Predicatorum pro sororibus de Insula Sancte Marie ex altera, coram nobis personaliter constituti, dictus Nicolaus a dictis fratribus nomine earundem sororum soluencium duas marcas ad sex marcas, quas secundum tenorem aliarum litterarum nostrarum receperat, sicut dixit, confessus est recepisse; pro quibus octo martis terram suam Nyr uocatam, inter terram Toxun et Wosyan adiacentem sub eadem condicione et pena, ac usque ipsum terminum, prout in ipsis prioribus litteris nostris super hoc confectis plenius dicunt contineri, pignori obligauit; redimendam ab eisdem pro octo marcis antedictis. Datum secundo die octauarum Beatorum Apostolorum Petri et Pauli anno Domini Mş CCş octuagesimo primo.
Kivűl: Super solutis duabus marcis ad sex marcas Nicolao filio Nicolai super impignoracione terre sue Nyr nocate.
(Eredetie bőrhártyán, a zárpecsét kivűlről elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)