Capitulum Jauriensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod nobilis vir Johannes Palatinus filius quondam Herrici Bani, pro se et pro fratribus suis viris Magnificis coram nobis constitutus proposuit asserendo; quod licet per quorundam suggestionem et minus iustam induccionem intromisisset se de possessionibus Hydegsed et Honky vocatis, quas Nicolaum, Buzad et Feldricum filios quondam Chak Bani intellexisset Gregorio, Andree filijs Comitis Petri de genere Osl, et Dionisio filio Bartholomei Comitibus pro ducentis marcis pignori obligasse, credens sibi et fratribus suis racione vicinitatis uel alicuius respectus magis competere quam predictis: gestiens tamen amplecti iusticiam, formidansque preiudicium alicui generare, diligenti inuestigacione comperisset, se et fratres suos dictis possessionibus aliquod ius non habere. Sed quia super eisdem possessionibus dicti filij Chak uenientes contra formam inpignoracionis ipsorum, medio tempore coram Capitulo Ferrey Castri cum ipso clanculo contractum celebrauerunt, et in ipso contractu centum marcas soluaret (igy) filijs Chak Bani; de quibus centum marcis per Gregorium, Andream et Dyonisium Comites, nomine filiorum Chak Bani, qui personaliter comparuerunt, ipsi Johanni Palatino satisfactum est coram nobis, hac racione, quoniam in estimacione facta in possessionibus Hydegsed et Honky vocatis excreuerant centum marte supra ducentas marcas habitas per filios Chak Bani eo tempore, quo Gregorio, Andree et Dyonisio Comitibus predictis pignori obligarant, pro quibus centum marcis quandam possessionem prefati Comitis Andree filij Petri antedicti Nemethboron vocatam cum tercia paxte silue Mogorboron nominate, ijdem Andreas, Gregorius et Dyonisius Comites communiter dederunt et contulerunt supradicto Johanni palatino iure perpetuo possidendam; dictus uero Dyonisius pro tercia parte, que ipsum contingit in centum marcis, satisfecit Comiti Andree memorato; et sic demum dominus Johannes Palatinus, satisfacto sibi de centum marcis, filijs Chak Bani possessiones suas sepedictas uendendi, tradendi, alienandi; et Gregorio, Andree ac Dyonisio Comitibus emendi, comparandi, iure perpetuo possidendi et habendi dedit liberam facultatem; et propter recognicionem ac emendacionem uexacionis, quam medio tempore fecerat, obligauit se in nostri presencia, quod dictos emptores contra omnes, et eciam fratres suos, uel contra quemlibet ipsorum, si aliquis racione ipsarum possessionum acceptaret, expediendo pure et simpliciter, in ipsis possessionibus conseruaret. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad instanciam pareium predictarum presentes litteras concessimus auctoritate nostri sigilli roboratas, anno Domini Mş CCş octuagesimo primo. Magistro Carachino Ecclesie nostre Preposito, Abraam Cantore, Dominico Custode, Mykou Decano existentibus.
A B C D
(Eredetie bőrbártyán, a zöld-vörös selyemzsinóron függött pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban V. ö. Fejér Cod. Dipl. V. köt. 3. r. 98. l.)