Capitulum Jauriensis Ecclesie omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam harum serie volumus peruenire; quod eum Nicolaus, Buzad et Feldricus filij quoudam Chak Bani in nostra presencia personaliter constituti quasdam possessiones suas Hydegsed et Honky vocatas in Comitatu Supruniensi existentes secundum formam memorialium litterarum nostrarum Gregorio et Andree filijs Petri de genere Osl, ac Dyonisio filio Bartholomei de Vezeken Comitibus pro ducentis marcis, que in denarijs Viennensibus non ralis fuerunt persolute coram nobis, usque certum terminum pignori obligassent, nec easdem possessiones suas in primo, secundo et tercio terminis per Gregorium, Andream et Dyonisium Comites tam amicabiliter quam misericorditer ultra duos annos prorogatis redimere potuissent; tandem per partes probi homines ad estimandum ducti, presente nostro homine secundum ordinacionem parcium per nos misso, dicte possessiones, prout partes estimaciones et noster homo ad nos reuersi retulerunt, pro trecentis marcis fuerunt estimate; pro quibus trecentis marcis prius tamen sufficenter satisfaccio per Andream, Gregorium et Dyonisium Comites de illis centum marcis, que in estimacione excreuerant supra ducentas marcas tempore impignoracionis habitas, dicti Nicolaus, Buzad et Feldricus filij quondam Chak Bani ad nostram redeuntes presenciam, iam dictas possessiones suas Hydegsed et Honky vocatas, cum omnibus vtilitatibus et pertinencijs suis, clausas antiquis metis et terminis, prefatis Andree, Gregorio et Dyonisio Comitibus ac eorum heredibus heredumque successoribus concorditer tradiderunt, uendiderunt et dederunt iure perpetuo et inreuocabiliter possidendas. Hoc adiecto, quod si quispiam temporum processu nacta aliqua occasione eosd em emptores racione ipsarum possessionum impeteret, ijdem filij Chak Bani et filij Chakyz, pro quibus se obtulerunt, eosdem tenebuntur expedire proprijs laboribus et expensis. Quarum possessionum mete et termini, sicut ab homine nostro ad instanciam parcium ad hoc misso intelleximus, taliter distinguntur: Quod prima meta terre Honky incipit iuxta Ferteu ab aquilone, ubi sunt due mete, quarum una ab oriente est meta ville Egku, alia ab occidente terre Honky (igy); inde uenit ad unius baculi iactum uel paulo plus in eadem plaga ad duas, metas, quarum una est ville Ygku (igy), alia ville Honky, et ibi transit unam magnam viam ducentem in Suprunium quasi uersus meridiem, et in eadem plaga satis longe eundo uenit ad duas metas, quarum una est ville Honky et alia ville Ygku, et ibidem prope intrat in quandam viam, et parum transeundo facit angulum, et uadit uersus occidentem ueniendo ad duas metas, quarum una a parte ville Ygku est meta eiusdem, et iuxta eandem est meta terre Hunky (igy); abinde eundo satis remote distenditur ab illa via uersus aquilonem ad competens spacium, et uenit ad duas metas, quarum una ab oriente ville Ygku, et alia ab occidente terre Honky remanentibus; abinde pergendo uersus occidentem satis longe in quodam uirgulto uenit ad tres metas quasi facientes angulum, quarum una ab oriente est ville Ygku, a meridie ville Kuchmer, ab aquilone terre Honky; inde uenit in eodem virgulto et in eadem plaga ad quatuor metas, quarum una tenet a parte terre Honky et due a parte ville Kochnar (így); ibi peruenit ad unam metam prope iuxta quandam viam ducentem in Hydegsed, ubi transit ad capitalem metam, eius terre (igy) Hydegseed; et ibi incipiendo et quasi angulum faciendo peruenit ad duas metas, quarum una ah orinte est terre Hydegsed, alia ville - -; abinde uenit ad tres metas existentes iuxta viam ducentem in Neek, quarum una est ville Honky, alia Hydegsed, et tercia ville Zechun; inde uenit ad duas metas, terra Zechun ab occidente, terra Hydegsed ab oriente remanentibus; abhinc venit ad tres metas, quarum una est ville Tothchynk, alia Zechun et tercia Hydegsed; inde uenit ad duas metas sitas iuxta unam viam, quarum vna est ville Hydegsed, alia terre Tothchynk; inde transeundo directe ad Feerteu in magna silua uenit ad quandam couallem ad duas metas, quarum una ab occidente est terre Bozyas, ab oriente terre Hydegsed; abinde directe uenit, et intrat transeundo magnam viam ducentem in Suprunium in Ferteu, ubi habent iura dicte possessiones in piscinis, fenetis, aquis et alijs vtilitatibus, que eisdem possessionibus competunt ab antiquo; et istis metis dicte possessiones includuntur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes concessimus litteras munimine nostri sigilli roboratas, anno Domini Mş CCş octuagesimo primo. Magistro Carachino Ecclesie nostre Preposito, Abraam Cantore, Dominico Lectore, Mykou Custode existentibus.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a pecsét zöld-vörös selyemzsinóron függ; a budai kir. kamarai levéltárban. Más eredeti példánya találtatik a nemzeti muzeum kézirattárában.)