228. A veszprémi káptalannak bizonyságlevele, hogy Aykai Gelyan, Aykában lévő bizonyos malomra nézve Bolta Pálnak fiával egyezkedett. 1281.

Capitulum Ecclesie Waciensis omnibus Christi fidelibus quibus presentes ostenduntur salutem in co, qui est salus omnium et corona. Ad vniuersorum noticiam tenore presencium volumus peruenire; quod Comes Nicolaus filius Babus de Sap, Matias filius Petri, Benedictus filius Egidij ab vna parte; Bikchey, Tymoteus et Benedictus filij eiusdem Bikchey, Nicolaus et Stephanus frater suus filij Bochou, Leustachius et Martinus filij eiusdem Stephani; Mikou, Laurencius et Petrus filij Pasca; Zetta, Johannes et Sandur filij Anias pro se et pro Merk fratre ipsorum, nobiles de Bikchey ex altera, coram nobis personaliter constituti, confessi sunt oraculo viue vocis, quod super causa, que inter ipsos racione terre Tagadopachia uocate, iuxta Timoteuspachia adiacentis, diucius fuisset ventilata, et super eadem terra inter partes eciam duellum adiudicatum extitisset; tandem in talem pacis concordiam et sempiternam vnionem se dixerunt deuenisse: quod dimidietatem terre Tagadopachia vocate, cuius alia dimidietas in area duelli per composicionem Nicolao, Matie et Benedicto extitit deuoluta, cum quadam particula terre Bikchei vocate, iuxta terram Castri Neugradiensis ex parte domini Regis Nicolao, Mathie et Benedicto donaticiam existentem, hereditariam eorundem nobilium de Bikchey, ut dixerunt, dedissent, contulissent et tradidissent Nicolao, Matie et Benedicto ac eorum heredibus iure perpetuo et pacifice possidendas sub terminis et metis inferius annotatis. Preterea in concambium et in commutacionem predicte terre Tagadopachia et particule prius dicte, ijdem Nicolaus, Matias et Benedictus quandam terram Bikchey vocatam, quam mediante nostro priuilegio tenebant, cuius tenor annotabitur, dedissent, contulissent et eciam tradidissent memoratis nobilibus de Bikchey et eorum heredibus heredumque ipsorum successoribus irrefragabiliter in sempiternum possidendam. Et partes in terris prehabitis sese vice mutua expedire tenebuntur. Tenor autem priuilegij, quo mediante Nicolaus, Matias et Benedictus terram Bikchey possederunt, talis est:

Capitulum Waciensis Ecclesie stb. (következik a váczi káptalannak 1275-ki bizonyságlevele mint fentebb 92. sz. a.) Adiecerunt eciam, quod dimidietas ecclesie Beate Virginis a parte septemtrionali cum cimiterio et via, per quam duo currus se obuiantes transire poterunt, cedit Nicolao, Matie et Benedicto sepedictis, pars vero ecclesie et cimiterij nobilibus de Bikehey extitit deuoluta. Metas vero Tagadopachia cum partitula terre prenotata taliter descripserunt: Incipit prima meta a parte orientali iuxta terram nobilium de Kata iuxta fluuium Tapeu, et tendit versus montem paruum, ubi sunt due mete; exhinc ascendit super alium montem; postea super tercium montem; et vltimo super quartum maiorem montem, vbi in quolibet monte sunt posite due mete; deinde descendit, et in descensu sunt due mete, iuxta Fiuzeg posite sunt due mete ex altera parte Fiuzeg sub piro; iuxta viam magnam que vadit versus Budam sunt due mete; iuxta Feulduar vadit ad laterem montis, et tendit in campum; dehinc post metas, que sunt iuxta Feulduar super montem posite sunt due mete; deinde iterum in campum, ubi sunt due mete; exhinc procedit inter dumos, vbi sunt due mete iuxta viam, que de villa Disue vadit contra Bertel, vbi sunt tres mete; postea tendit versus occidentem iuxta magnam metam, que separat de terra Stephani filij Omodey, vbi posuerunt nouam metam iuxta antiquam, et descendit versus septemtrionem ad duas autiquas metas, eciam iuxta antiquam metam aliam posuerunt nouam; in valle Zedriesuolg sunt tres mete et unam renouarunt; ascendendo montem sunt due mete; prope feulduar est una meta, et una noua iuxta Ferte et alia antiqua; inde procedit ad partem occidentalem sub monte iuxta Ferteu vsque metam Pag filiorum Tymotey, et ibi sunt super cauernam due mete; procedit eciam versus septemtrionem, vbi sunt due mete una noua et alia antiqua; dehinc procedendo similiter directe sunt due mete; procedendo vltra sunt similiter due mete; postea sunt due noue mete inter duas antiquas metas destructas; item super montem sunt due mete antique et tercia naua; vltra super montem alium sunt due mete antique et vna iuxta Tapeu; vltimo directe procedendo ad arborem naar posite sunt due mete, vna noua et altera antiqua, et ibi terminantur. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem ad peticionem et instanciam partium presentes concessimus sigilli nostri munimine roboratas. Datum kalendis Julij anno Domini Mş CCş octuagesimo primo. Presentibus tamen Magistro Paulo Lectore, Andrea Cantore, secundo Paulo Custode, Farcasio Waciensi, Aneo Pestiensi, Nicolao de Zigetfeu, et Petro de Zonuk Archidiaconis, ac alijs in Ecclesia Beate Virginis Deo pie famulantibus et deuote.

A B C D

(Eredetie bőrhártyán, zöld-vörös selyemzsínóron függő pecsét alatt; a budai kir. kamarai levéltárban.)