Nos Capitulum Ecclesie Vesprimiensis damus pro memoria, quod constituti coram nobis Gelyanus filius Petri de Ayka pro se et pro fratre suo Nycoloo, sicut dixit, ab vna parte, et Bolta filius Pauli de eadem similiter pro se et pro Paulo fratre suo ab altera, super quodam molendino in Ayka super fluuio Tornoa sito, quod dudum Benyamyn fuisse dicitur, probis viris componentibus, de permissione Magnifici viri domini Johannis Palatini se dixerunt taliter concordasse; quod cum memoratum molendinum sit utriusque partis hereditarium, amodo ipsum molendinum possidebunt secure in communi, prout ceteras suas hereditarias possessiones se asserunt communiter possidere. Idem eciam Gelyanus dixit, quod licet usqne modo dictum molendinum apud Boltam fuerit, tamen sibi persolutis tribus marcis satisfactum extitit de eodem. Datum in octauis Exaltacionis Sancte Crucis anno Domini Mş CCş LXXXş primo.
Kivűl: Pro Geliano contra Bolta.
(Eredetie bőrhártya, külsőleg oda nyomott pecséttel összetéve; közölte velem tek. Thaly Kálmán úr.)