Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Diuini Numinis incomprehensibilis altitudo Regni gubernacula Regibus Catholice fidei eo committit felicius gubernanda; quo ijdem Reges Ecclesias Christi sanguine rubricatas, sue tutele concessas, nituntur ditare in temporalibus vberius seu dotare, presertim eas, que sancte religionis modulis cultui Diuino deuocius sunt annexe. Proinde ad uniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire; quod nos pia deuocionis consideracione, quam ad Gloriosam Dei Genitricem, que cuiquam fidelium nouercari non nouit, habemus, benignissime inducti, insulam supra Danubium circa Veterem Budam existentem, que quondam Insula Leporum wlgariter, nunc autem Insula Beate Marie Virginis nuncupatur, exceptis claustris et septis Fratrum Minorum, et Fratrum Ordinis Premonstratensium de Monasterio Beati Michaelis, ac castro Cruciferorum Domus Hospitalis, et castro, turri, ac domibus Archiepiscopatus Strigoniensis, in eadem insula constitutis, cum muris, terris, habitatoribus presentibus et futuris, ac alijs utilitatibus damus, donamus et concedimus domine Elisabeth karissime sorori nostre, ac omnibus dominabus sororibus, videlicet Monasterij Beate Virginis in cadem insula iugiter Deo famulantibus, et Monasterio supradicto, perpetuo et inreuocabiliter possidenda; volentes et concedentes, quod a modo tam ipsum Monasteritun Virginis Intemerate, quam vniuerse sorores in eodem feliciter degentes collacione huius insule, per nos regaliter facta, secure et illibate gaudeant et fruantur; non obstantibus litteris seu alijs instrumentis, si que tam predecessorum nostrorum illustrium Regum Hungarie, quam nostris temporibus quomodolibet processerunt, uel in posterum emanarent, quas et que auctoritate presencium, ne premisse collacioni nostre preiudicium generent uel grauamen, reuocamus, cassamus, et pariter irritamus. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri robore communitas. Datum per manus venerabilis uiri Magistri Bartholomei aule nostre Vice-Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş LXXXş IIş. Regni autem nostri anno decimo.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettős pecsétjének töredéke zöld-vörös selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)