Martinus Episcopus servus servorum Dei venerabili fratri Bonaventure Archiepiscopo Ragusino salutem et Apostolicam benedictionem. Cum palleum; insigne videlicet Pontificalis officii, ex parte tua fuisset a nobis per te cum ea, qua decet, instantig postulatum; nos tuis supplicationibus annuentes ipsum de corpore Beati Petri sumptum tibi per dilectum filium nostrum I. Sancte Marie in Cosmedin Diaconum Cardinalem, prestito a te nostro et Ecclesie Romane nomine sub forma, quam sub eadem forma dirigimus, fidelitatis iuramento, duximus assignandum. Ut igitur signum non discrepet a signato, sed quod geris exterius, intus serves in mente; discretionem tuam monemus attente et hortamur, quatenus humilitatem et iustitiam, dante Domino, qui dat munera, et premia elargitur, conservare studeas, cum suum servant et promoveant servatorem, et Ragusinam Ecclesiam sponsam tuam cures sollicite, auctore Domino, spiritualiter et temporaliter augmentare. Datum apud Urbem Veterem II. idus Martii Pontificatus nostri anno primo.
(Theiner Ágoston; Vetera. Monumenta Slavorum Meridionalium Historiam illustrantia 98. l.)