Universis presentes litteras inspecturis Magister Andreas Prepositus et Capitulum Ecclesie Strigoniensis salutem in largitore salutis. Ad vniuersitatis vestre noticiam tenore presencium volumus peruenire: quod Guntherius et Blasius, iobagiones nostri de villa Gormoth, ad nostram presenciam accedentes nobis humiliter supplicarunt, ut eos permitteremus super particula aque, que de flumine Goron deriuatur retro villam nostram Patas vocatam, facere molendinum. Nos igitur eorum peticioni et supplicacioni condescendentes benigne, prout a nobis petebant, eis construendi molendinum, seu eciam molendina dedimus licenciam, in loco superius annotato; ea condicione nichilominus per ipsos et eorum heredes ac nepotes perpetualiter obseruanda, quod tam ipsi, quam eorum posteritates in signum dominij, ex parte cuiuslibet molendini, uel parium lapidis molaris, singulos fertones denariorum vsualium circa festum Sancti Michaelis in autumpno nobis et nostris successoribus annuatim et perpetuo soluere tenebuntur. Et quia per Simonem de eadem Patas eis in hac parte fuerat contradictum; ad inspiciendum dictum locum molendini, si exinde molendino ipsius Simonis possit preiudicium generari nec ne, discretum virum Magistrum Serafinum Decanum et karissimum concanonicum nostrum duximus destinandum: qui illuc cum peritis molendinarijs et molendinorum magistris accedens, diligenter perspexit et ei fide patuit oculata, quod molendino eiusdem Simonis per construcciones predictorum molendinorum, seu molendini fieri inpedimentum non possit; et ne super hoc Simon, et Files, et eorum cognati cum Guntherico et Blasio supradictis deueniant in contencionis materiam recidiue, ordinauimus invariabiliter inter ipsos, ut per clausuras molendinorum, uel construcciones, aqua Grane ibi currentis nec altios extollatur, nec etiam submittatur, quam nunc naturali cursu et situ ac meatu labitur et decurrit; et id omni tempore obseruetur, ne alicui predictorum molendinorum possit noum (igy) inpedimentum, nocumentum (uel) preiudicium generari. In cuius rei momoriam et perpetuam firmitatem presenses litteras eisdem nostro sigillo dedimus com(munitas). Datum per manus disereti v(iri Magistri) Sixti Lectoris Anno Domini MşCCşLXXş secundo, quarto ydus Marcy.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 464. l.)