Capitulum Ecclesie Bachiensis omnibus Christi fidelibus presens paginam (igy) inspecturis salutem in Domino sempiternam. Ad vniuersorum noticiam tenore harum volumus peruenire: quod Magister Dionisius filius Stephani de Futak Comitatus Bachiensis personaliter coram nobis comparendo per eundem oraculo viue vocis extitit confessum et relatum in hune modum: quod quia Abel filius Monich, et Ipach filius Chuke, familiares ipsius Magistri Dionisi, (nobi)les de Bodon Comitatus Bachiensis, in opere et in facto domini nostri Regis penes et circa latus nostrum multas dimembraciones et effusiones sanguinis passi fuerunt: volentes igitur eorundem effusioni sanguinis satisfaccionis recompensacionem facere, quandam terram suam Herkulteleke alio nomine Irmo vocatam, siue racione empticie aut inpignoracionis siue per collacionem et donacionem domini nostri Regis, neue hereditarie ad eundem Magistrum Dionisium deuoluta extitisset, predictis nobilibus videlicet Abel et Ipach pro ipsorum effusione sanguinis dedit donauit et contulit coram nobis, in filios filiorum et heredum per heredes, volentibus (így) omnium fratrum, proximorum et cognatorum suorum, irreuocabiliter tenendam, possidendam pariter et habendam. Hoc non pretermisso, si dictos nobiles, scilicet Abel et Ipach, dictam terram vendere vel pignori obligare, siue quoquo modo alienare contitigerit (igy), extune nemini alteri nisi eidem Magistro Dionisio filio Stephani aut suis heredibus vendere (vel) obligare pignori possint. Item ibidem in eodem instanti predictis nobilibus, videlicet Abel et Ipach similiter personaliter coram nobis constitutis, dictam terram ipsorum Herkulteleke vocatam prenominato Magistro Dionisio domino ipsorum pro quibusdam ipsorum necessitatibus arduis tunc ipsos compellentibus, receptis ab eodem Magistro Dionisio centum florenis per centum denarios numerando, eidem coram nobis pignori obligarunt tali modo; si aliquando temporis in successu dicti nobiles aut sui heredes preallegatam terram a prenominato Magistro Dionisio vel a suis posteritatibus pro dictis centum florenis redimere et liberare possint, extune iam dictus Magister Dionisius et sua posteritas reddere et restituere ac remittere dictis nobilibus et suis heredibus tenerentnr; ad quod prelibatus Magister Dionisius se et totam suam generacionem siue posteritatem coram nobis spontanea sua voluntate nullo coacto obligauit. Insuper dictus Magister Dionisius similiter coram nobis est confessus; quod si ipse vel sua posteritas visis ipsorum litteris priuilegialibus et perlectis earum continencijs habitis, prelibatam terram predictis nobilibus, scilicet Abel et Ipach vel suis heredibus pro dictis centum florensis reddere et remittere recusarent, extunc ipsi, scilicet Magister Dionisius et sui heredes, contra annotatos nobiles et suorum (így) heredes in estimacione predicte terre et in homadio unius nobilis hanc causam inquietare volentis, videlicet quadraginta marcis conuincerentur. In quorum omnium premissorum testimonium firmitatemque durabiliorem presentes eisdem concessimus litteras nostras priuilegiales pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Bach (in octauis) festi Beati Jacobi Apostoli auno Domini Mş ducentesimo octuagesimo secundo. Honorabilibus viris et dominis Nicolao Preposito, Philipo Lectore, Laurencio Cantore, Sebastiano Archidiacono, Jona (Sirmiensi), Thoma Zegediensi Archidiaconis, Morcolpho Custode, ceterisque Canonicis Deo jugiter famulantibus in Ecclesia Bachiensi.
(A bácsi káptalannak 1336. „in vigilia Omnium Sanctorum” „nobilis vir Magister Petrus filius Ladislai filij Ipach de Bodon Comitatus Bachiensis” kérésére kiadott átiratából; a budai kir. kamarai levéltárban.)