Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in Domino sempiternam. Diuini Numinis incomprehensibilis altitudo Regni gubernacula Regibus Katholice fidei eo committit felicius gubernanda, quo ijdem Reges Ecclesias Christi sanguine rubicatas, sue tutele concessas, nituntur ditare in temporalibus vberius seu dotare; presertim eas, que sancte religionis modulis cultui Diuino deuocius sunt annexe. Proinde ad uniuersorum noticiam tam presencium quam futurorum harum serie volumus peruenire; quod nos pia deuocionis consideratione, quam ad gloriosam Dei benitricem, que cuiquam fideli nouercari nou nouit, habemus, benignissime inducti, insulam supra Danubium circa Ueterem Budam existentem, que condam Insula Leporum uulgariter, nunc autem Insulu Virginis Marie nuncupatur, exceptis claustris et septis Fratrum Minorum, et Fratrum Ordinis Premonstratensis de Monasterio Beati Michaelis, ac castro Cruciferorum Domus Hospitalis, et castro, turri, ac domibus Archiepiscopatus Strigoniensis in eadem insula constitutis, cum muris, terris, habitatoribus presentibus et futuris, ac aliis vtilitatibus, damus, donamus et concedimus domine Elysabeth karissime sorori nostre, ac omnibus dominabus, sororibus videlicet Monasterij Beate Virginis in eadem insula iugiter Deo famulantibus, et Monasterio supradicto, perpetuo et inreuocabiliter possidenda. Volentes et concedentes, quod a modo tam ipsum Monasterium Virginis intemerate, quam vniuerse sorores in eodem feliciter degentes, collacione huius insule per nos regaliter facta, secure et illibate gaudeant et fruantur; non obstantibus litteris seu alijs instrumentis, si que tam predecessorum nostrorum illustrium Regum Hungarie, quam nostris temporibus quomodolibet processerunt, vel in posterum emanarent, quas et que auctoritate presencium, ne premisse collacioni nostre preiudicium generent vel grauamen, reuocamus, cassamus, et pariter irritamus. Item omnes alienaciones super parte dicte insule quoquo modo factas, siue per modum donacionis simplicis, aut vendicionis, vel conposicionis cuicunqne communicati (igy), uel persone priuate a quocunque (igy „cuiuscunque” helyett) auctoritatis homine siue ab ipsis sororibus dicti Monasterij Beate Virginis, seu a Priore Prouinciali Ordinis Fratrum Predicatorum, eciam cum litteris et instrumentis ipsarum sororum et ipsius Prioris Prouincialis firmatis, reuocamus, cassamus, et irritas esse denunciamus; cum huiusmodi alienaciones sine nostra auctoritate et beneplacito fieri non debeant neque possint. In cuius rei memoriam perpetuamque firmitatem presentes concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus discreti viri Prepositi Scipieusis Magistri Bartholomei aule nostre Vice Cancellarij dilecti et fidelis nostri, anno Domini Mş CCş octuagesimo tercio.
(Eredetie bőrhártyán, melyről a király kettös pecsétjének töredéke vörös-sárga selyemzsinóron függ, a budai kir. kamarai levéltárban.)