Donationales maioris Reginae Elisabethae super terra Vrboa seu Orbova, quam licet alias eadem Regina Thomae filio Cornelii, et Joanni filio Nicolai de genera Chak contulisset, postea tamen ab iisdem receperat, pro Comite Benedicto filio Joance et eius heredibus heredumque successoribus, tum in comcambium possessionis ipsius Podgorya, quam a Mathia et Petro filiis Mortunus pretio comparavit, cum etiam; erga superadditas, et in Ladislai Regis filii sui e quorundam infidelium captivitate redemtionem conversas 200 marcas jure perpetuo concessae; anno vero 1283. per praelibatum Ladislaum Regem pro eodem Benedicto donatario confirmatae; ac tandem 1370. pro Joanne filio Simonis de Velyke erga exhibitionem in Capitulo Beati Petri de Posega transsumptae. Sub authentica.
(A budai kir. kamarai levéltár lajstromkönyveiből; az eredeti Zágrábba vitetett.)