Nos Matheus Palatinus, Comes Posoniensis et Index Cumanorum memorie commendantes significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem; quod quia cuncta secundum Diuinam disposicionem sunt transitoria, et unusquilibet tesauros sibi debet in celis tezaurisare; nos in diuersis casibus fortune incedentes, uolentes nostre anime inuigilare, hoc condimus testamentum: Ut possessiones nostras Periese, Nympty et Jech uocatas, cum earum pertinencijs vniuersia, et cum tributo nostro de Thopulchan, si nos de hoc seculo transmigrare contingat, reliquimus et legauimus domine consorti nostre possidendas; ita quod siue inter sorores in habitu, siue in eisdem, donec uiuat, commoretur, et liberam habeat ipsas possessiones possidendi facultatem, ac de ipsarum prouentibus pro remedio nostre anime elemosinas in missarum celebracionibus et in alijs largiatur; ita tamen quod frater noster medio tempore nichil iuris habeat in eisdem; sed dum ipsa eciam nostra consors debitum vniuerse carnis in sui transmigracione de hoc seculo persoluerir, ipse nostre possessiones in ius fratris nostri deuoluantur iterato. Ordinauimus eciam, quod possessiones nostre Gyrky et Nandor uocate; eo quia sunt per nos aquisite et non hereditarie, in perpetunm ius Monasterij Bente Virginis de Insula deuoluantur et statuantur. Et ut hec premissa esse possint rata et firma, domine Elysabeth de Insula Beate Uirginis sorori domini nostri Regis, Excellentissime domine nostre, commissimus omnia illa obseruari facienda. Datum apud Sambuk in Cena Domini auno eiusdem MşCCşLXXXş tercio.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul odanyomott pecsétnek némi maradványai még megvannak, a budai kir. kamarai levéltárban.)