Nos Capitulum Budensis Ecclesie significamus quibus expedit uniuersis, quod Johannes filius Petri nobilis de Sap ab una parte, et, Bartholomeus officialis sororum de Insula Beate Uirginis pro uniuersis sororibus de eadem ex altera, coram nobis personaliter constituti, predictus Johannes quandam porcionem de terra sua hereditaria Sap nocata, metis subscriptis distinctam, per hominem nostrum ydoneum ad hoc specialiter deputatum reambulatam, nullo penitus contradictore apparente, confessus est se uendidisse eisdem sororibus et Ecclesie Beate Uirginis de Insula pro triginta marcis finiti argenti plene receptis perpetuo possidendam; assumpmens insuper idem Johannes ipsas sorores et Ecclesiam Beate Uirginis memorate ab omnibus occasione dicte particule terre molestare uolentibus defensare suo labore proprio et expensa. Distinccio autem metarum dicte particule, prout eodem homine nostro intelleximus referente, hoc ordine distinximus; Prima meta incipit a parte orientali super pratum, a quo per medium cuiusdam nemoris peruenit ad arborem piri siluestris, subtus quam sunt due mete; inde tendit ad montem, ubi sunt similiter due mete; et in colle eiusdem montis berch uulgariter uocati, prope domum eiusdem Johannis peruenit ad quoddam antiquum et fimosum fossatum, in quo est una semita, iuxta quam a parte occidentis sunt due mete; abhinc pergit per siluam, et peruenit ad quendam truncum silicis, iuxta quem est meta; a quo trunco currit ad viam ad metas terrarum Ozlar et Swl uocatarum, que sunt augulares, que hactenus a terris eiusdem Johannis distinxerunt; et in alijs demum partibus uicinatur eadem particula terre terris earundem dominarum Ozlar et Swl uocatarum; preterea parte orientali ab altera terra Sap eandem particulam quidam fluuius segregat et distingit, et sic terminatur. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus Magistri Ambrosij Lectoris Ecclesie nostre anno Domini millesimo ducentesimo octogesimo tercio. Magistro Johanne Cantore, Gregorio Custode, St. Decano, Bedew et Johanne Sacerdotibus, St. et Elya Magistris, ceterisquc Canonicis existentibus.
(Eredetie bőrhártyán hártyazsinegen függő pecsét alatt, a budai kir. kamarai levéltárban.)