Capitulum Ecclesie Zagrabiensis vniuersis quibus expedit presens scriptum salutem in Domino. Ad vniuersorum noticiam harum serie uolumus peruenire: quod constitutis in nostri presencia personaliter ab vna parte Radoslao Comite, filio Stephani Comitis, filij quondam Baboneg; ab altera uero Herga, Began, Jurislaw, filij Bracoslau; et Stanleu filius Radoslai de generacione Inferior Jamnicza nuncupata, pro se et pro tota generacione ipsorum confessi sunt in hunc modum; quod cum ipsi presidij seu tuicionis solacio propter paucitatem ipsorum incumbente necessitate temporali indigerent, prefatum Comitem Radoslaum et eiusdem successores receperunt et assumpserunt de communi consensu et pari uoluntate in protectores et defensores suos speciales; conferentes, tradentes, et assignantes eidem Comiti Radoslao et suis heredibus heredumque suorum successoribus pretextu tuicionis huiusmodi quandam porcionem possessionum suarum hereditariarum inter ipsos habitam et existentem, videlicet terciam partem tocius generacionis eorum Inferioris Jamnicze antefate, cum omnibus appendicijs et vtilitatibus, prouentibus et fructibus suis vniuersis, contulisse eidem Comiti Radoslao et heredibus suis irreuocabiliter jure perpetuo pa cifice et quiete possidendam, tenendam pariter et habendam. Hoc tamen interiecto, quod sepe dictus Comes Radoslaus assumpsit in omni necessitate eorum a cunctis indebite eciam molessare uolentibus fiideliter vti protector defendere, protegere et pro posse tueri; nihilominus illesa imo et conseruata Herga et proximorum suorum Nobilitatis libertate. Vt igitur huiusmodi ordinacionis seu donacionis series robur obtineat perpetue firmitatis, et processu temporum nequeat aliqualiter in irritum reuocari, ad instanciam parcium predictarum literas nostras sigilli nostri munimine roboratas concessimus ad cautelam. Datum tercio die post festum Beati Jacobi Apostoli anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo tercio.
(Egervári László dalmát- horvát- és tótországi bánnak Jamnicza helysége iránt 1493-dik évben kelt itéletlevele után, melly a Blagay grófok oklevelei közt a Komori b. Bedekovich család levéltárában van; gróf Teleki József oklevélmásolati gyüjteményéből közli Szabó Károly.)