In nomine Domini Dei eterni. Anno eius Natiuitatis Mş CCş LXXXş tercio, indiccione XI. die Martis secundo exeunte Junio in Ecclesia Sancti Petri de Clobucich in pertinencijs Tragurij; tempore domini Ladislai Serenissimi Regis Vngarie, et domini Gregorij venerabilis in Christo patris Episcopi Traguriensis, et Francisci Fallerij de Venecijs honorabilis Potestatis Tragurij; presentibus - - - - - - qui dicitur Elga - - - - - - - et Martino de Jadra, et alijs pluribus. Ibique dominus Gregorius vir prudens, religiosus, honestus, olim Abbas Monasterij Ecclesie Sancti Johannis de Tragurio, actor, sindicus, et procurator Communis Tragurij, vt constat, asserens asserendo cum protestacione protestatus est in presencia dominorum Bani Pauli, fratrum suorum, et aliorum quam multorum Nobilium et Magistratuum Sclauonie ibidem presencium, et audiencium protestacionem, quam dictus dominus Gregorius, nomine vice et pro parte Communis Tragurij protestatus est coram predictis dominis et alijs, super facto vero Spalatensi et Sibiniensi: quod tam per mare, quam per terram, ipse Communitates cum exercitu et armata manu hostiliter veniebant, et Ciuitatem Tragurij offendere intendebant contra Deum et iusticiam, nulla racionabili causa interueniente; quia Communitas Tragurij semper fuit et est, et esse vult in ea pace, arbitrio, iudicio, concordia et sentencia, quam olim nobiles viri, dominus Comes Georgeus, dominus Domaldus de Zadulints, et quondam dominus Siluester de Cotopangua de Jadra, amicabiles compositores, arbitratores, judicatores, sentenciatores et pronunciatores sentenciauerunt iudicando atque ordinando; et velut per eorum compromissum esinde factum extitit inter Communitates predictas per manus Vincencij Jadrensis Tabellionis, et sigillatum sigillis pendentibus dominorum predictorum, viso et lecto per Notarium; et si predicte Communitates Spalatensis et Sibinicensis damnum aliquod mittere voluerint predicte Communitati Traguriensi, ad dictam Communitatem Jadracensem et Commune dicte Ciuitatis Jadre dicta Communitas Tragurij vult habere recursum, ut per ipsum dominum Comitem et Commune ipsius Ciuitatis Jadre in hac parte Traguriensis Ciuitas tutetur, prout ipsa Ciuitas fideiussit. Et ipsa Communitas Ciuitatis Spalatensis et Sibinicensis dicto domino Gregorio in huuc modum breniter responderunt, scilicet: quod nullam pacem, neque pactum, appositam et appositum, attendere nec obseruare volebant; immo odium, (et) guerram cum Traguriensibus volebant, et - - - - - quam protestacionem facere intendebant. Videns et audiens dominus Gregorius eorum ostinacionem, et quod protestacio non valebat; Deum et suos Sanctos, et dominum Regem Vngarie interpellauit; verum ad cautelam dicti Communis Tragurij hec protestacio et commissio facta publice et introducta est.
Ego Albertus quondam domini Millani de Padua domini Petri Canis Com. Imperiali auctoritate Notarius interfui, et his visis et auditis scripsi.
(Lucius, Memorie storiche di Trau 114. 1.; rövid kivonatát közli Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 4. r. 189. l.)