In Christi nomine Amen. Anno Natiuitatis eiusdem Mş CCş LXXXş tercio die lune XI. mensis Januarij XI. indiccione; temporibus domini Ladislai Dei gracia Serenissimi Regis Vngarie, venerabilis patris domini Gregorij Dei gracia Traguriensis Episcopi, et nobilis viri domini Francisci Faletri de Venecijs Potestatis Tragurij. Nos Franciscus Faletrus de Venecijs Potestas Tragurij presenti publica scriptura notum facimus et testamur, quod olim pluries per nuncios et litteras speciales Potestati Spalati et Communi ipsius terre ex parte nostra et tocius Consilij Ciuitatis Tragurij transmissum extitit, vt amicabiliter lignum et rea alias Vulcigne ciui nostro restitui facerent, quod et quas in civitate Spalati capi et intromitti fecerant indebite et sine ordine racionis, quibus Potestati et Communi Spalati dictus Vulcigna non fuit, neque est culpabilis vllo modo, ipse Potestas et Commune ipsius terre Spalati dictum lignum et res iniuste detinent contra Deum et homines; et dicto Vulcigne restituere noluerunt, neque volunt, in ipsius Vulcigne preiudicium et iacturam. Vnde nos predictus Franciscus Potestas Tragurij, volentes dictum nostrum ciuem in suis iuribus manutenere, et sibi iusticiam facere, velut decet; habitoque hinc inde cum Consiliarijs nostris et cum Consilio deliberacione diligenti, sentencialiter sentenciamus et deliberamus, et per deffinitiuam sentenciam promulgamus, atque eciam mandamus, et licenciam tribuimus Vulcigne predicto, vt supra bonis quorumcunque Spalatensium, vbicunque inuenientur, represaliam facere debeat Vulcigna predictus, et sibi satisfieri facere de dicto ligno et rebus, vt supra dictum est; videlicet de libris M denariorum paruulorum Venetorum, de quibus idem Vulcigna cum sacramento vocauit, exinde damnificatum esse per Spalatenses predictos de libris M et plus. Vnde ad cautelem dicti Vulcigue hoc presens publicum scriptum sibi exinde fieri fecimus, et sigillo Communis pendenti muniri. Actum Tragurij; presente Dessa Amblasij, Siluestro de Mengaz, Georgio Gudimero, et alijs; ac domino Nicolao Casocti Examinatore.
(Lucius, Memorie storiche di Trau 113. I.; rövid kivonatát közölte Fejér Cod. Dipl. VII. köt. 3. r. 188. l.)