(L)adizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Crouacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Cumanie Bulgarieque Rex omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis salutem in salutis largitore. Ad uniuersorum noticiam tam presencium, quam futurorum tenore presencium uolumus peruenire, quod accedens ad nostram presenciam Comes Demetrius filius Hunt fidelis noster quaudam terram Castri nostri Huntensis Hunt uocatam, super qua sub iurisdiccione Castri predicti populi sub libertate hospitum residebant, a nobis sibi dari postulauit. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre, utrum nostre collacioni pertineat nec ne, nobis ueritas non constabat, fidelibus nostris Preposito et Conuentui de Sag mediantibus nostris litteris dedimus in mandatis, ut cum Stephano de Djud homine nostro eorum mitterent hominem pro testimonio fidedignum, coram quo idem homo noster accederet ad faciem terre memorate, et si eam ad nostram collacionem pertinentem esse inueniet, ex tunc eandem presentibus omnibus commetaneis et uicinis reambulando statueret et assignaret Comiti Demetrio antedicto, si non fieret contradictum; contradictores autem, si qui fierent, ad nostram citaret presenciam ad terminum compitentem (igy). Qui quidem Prepositus et Conuentus nobis rescripserunt in hec uerba:
Excellentissimo domino suo Ladizlao Dei gracia illustri Regi Hungarie Prepositus et Conuentus fratrum Ordinis Premonstratensium de Saag oraciones in Domino debitas et deuotas. Receptis litteris Uestre Magnificencie misimus hominem hostrum ydoneum pro testimonio cum Stephano de Djud homine uestro, qui postmodum rediens dixit, quod idem homo uester quandam terram Hunt uocatam reambulasset per ueteres metas et antiquas, et statuisset Demetrio Comiti filio Hunt nullo contradictore existente. Datum feria secunda proxima post Dominicam Letare.
Nos itaque attendentes fidelitates et grata obsequia ac laudabilia seruicia, que nobis idem Comes Demetrius semper et ubique locorum ab annis nostris puerilibus in diuersis Regni nostri expedicionibus tam in generalibus, quam in particularibus fideliter exhibuit et indefesse; prefatam terram cum suis utilitatibus omnibus et pertinencijs uniuersis sub eisdem metis et terminis, in quibus per priores possessores habitata (igy) et possessa esse dinoscitur, sepedicto Comiti Demetrio, et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus dedimus, donauimus et contulimus iure perpetuo et irreuocabiliter habendam, et eciam possidendam. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes nostras concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus venerabilis patris Thome Dei gracia Episcopi Vaciensis, aule nostre Cancellarij dilecti et fidelis nostri anno Domini Mş CCş octuagesimo quarto Regni autem nostri anno duodecimo sexto kalendas Maij.
(Eredetie bőrhártyán, melynek fejér-zöld selyemzsinóron függött pecsétje elveszett, a mélt. báró Nyáry család bagonyai levéltárában. Közli m. b. Nyáry Béla.)