Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus tenore presencium quibus expedit vniuersis, quod Petrus filius Georgij de Sumus nobis dixit protestestando (így), quod quidam uicini sui quasdam terras suas hereditarias Sumreth et Yglyche uocas (így) in Comitatu de Sarus existentes, indebite et iniuste occupassent, petens cum (instancia), quod hominem nostrum daremus, qui sub testimonio Prepositi et Conuentus de Jazo reambularet ipsas terras per ueteres metas et antiquas presentibus commetaneis et uicinis, et statueret eidem, si non fierent quidam contradictores (így) autem ad nostram presenciam euocaret. Qui postmodum nobis rescripserunt, quod Herricus homo noster presente testimonio ipsorum, presentibus commetaneis et uicinis reambulassent ipsas terras per ueteres metas et antiquas, et statuissent eidem Petro nullo penitus contradictore existente. Quarum quidem terrarum mete, sicut ijdem Prepositus et Conuentus nobis rescripserunt, hoc ordine distinguntur: Incipit circa aquam Tarcha inferius Sydoupotok; ubi sunt due salices; et inde uadit super lignum, quod uulgo dicitur scilfa; postmodum ascendit super montem in fluuio Melpotok: et deinde ascendit circa eandem aquam salis longe, et elongabitur a salicibus paruulis, et iterum ascendit ad montem Hygyshyg, et descendit super aquam, que uocatur Scycyna, et super eandem aquam ascendit satis longe, quousque uenit super Sumnet; et deinde uadit super fornacem cementi ex parte parui Job; item ascendit ad montem unum satis longum et latum, et descendit infra, Michaelem ita circueundo, ut supra audistis; descendit et uenit iterato ad aquam Tarcha superius pontem, qui uocatur Sydoupotok. Datum in Doda in uigilia Jacobi Apostoli anno Domini Mş ducentesimo LXXXş quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a hátul oda nyomott pecsét elveszett; a budai kir. kamarai levéltárban.)