Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendantes significamus vniuersis, quibus expedit, presencium per tenorem: quod licet Moys Comes de Wng quasdam possessiones Magistri Feliciani filij Gallus et fratrum suorum Gepeuelv et Felnempti uocatas existentes in Comitatu de Wng nomine iuris ipsius Comitatus ab eisdem inpetivisset, et eciam quandam terram eorum in eodem Comitatu existentem Cybua uocatam empticiam similiter inpediuisset (igy) nomine iuris eiusdem Comitatus; tamen quia ijdem filij Gallus instrumenta euidencia super predictis possessionibus eidem Comiti Moys exhibuerunt, easdem possessiones coram nobis comparendo reliquit et permisit predictis filijs Galli perpetuo possidendas, prout in instrumentis eorundem continetur. Datum prope Kevrev quinto die post festum Sancti Jacobi Apostoli anno Domini MşCCş octuagesimo quarto.
(Eredetie bőrhártyán, a pecsét elveszett; a Tornaljay család levéltárában.)