289. A nagyváradi káptalannak jelentése IV. László királyhoz, hogy Péter, Mihály comesnek, fia, Ekeuch és Pozdum birtokába iktattatott. 1284.

Vniuersis Christi fidelibus, quibus presentes patuerint, Nitriensis Ecclesie Capitulum salutem in Domino sempiternam. Significamus vobis, quod Iwan et Kuchmeg Cristiani Cumani de Comitatu Borsiensi, ad nostram accedentes presenciam, litteras Ladizlai illustris Regis Hungarie et Domini nostri nobis exhibuerunt, hunc tenorem continentes; quod nos hominem vostrum virum ydoneum et fide dignum cum homine eiusdem domini Regis Mikus nobili de Babindon ad circuiendam terram eorumdem Cumanorum Rasnicba vocatam in Comitatu Borsiensi existentem, mitteremus. Nos igitur fauentes Regio precepto, ut tenemur, vostrum misimus hominem ad id exequendum, qui demum rediens ad nos unacum eodem homine ipsius domini Regis, concorditer propositum extitit per eosdem; quod ipsam terram reambulassent, nouas metas iuxta ueteres erigendo, et eandem vsui septem aratrorum invenissent, excepta Isok fratris eorundem, similiter Cristiani Cumani; quam quidem terram ex permissione et uoluntate eiusdem domini Regis, prout in litteris patentibus ipsius nobis constitit euidenter, Magistro Michaeli, et Farcasio fratri suo, filijs Dama, et per eum suis heredibus, heredumque successoribus pro uiginti et una marca ab eisdem coram nobis plenarie perceptis, iure perpetuo uendiderunt possidendam; et huic vendicioni predictus frater ipsorum Isok, et Tescench, quidam alter Cristianus Cumanus, frater predicti Kuchmeg, item Comes Petrus, cum filio suo Bors, Bees filius Bees cum fratre suo Bors, item Zocho, Bense, Domus et Miko, iobagiones Castri Borsiensis, commetanei et uicini eiusdem terree (igy), qui in reambulacione iam dicte terree preseates extiterunt, sicut idem homo noster dixit, consensum prebuissent beniuolum et fauorem. Obligantes se nichilominus ijdem Cumani, quod si processu temporum eadem terra, per eosdem uendita, ab eisdem Magistro Michaele et Farcasio, uel a suis heredibus, per quempiam reuocari niteretur, uel in litem traheretur; sepefati Cumani et eorum successores ipsos Magistrum Michaelem et Farcasium, ac eorum heredes, defendere tenerentur, eadem terra in ius perpetuum eorundem remanente. Cuius quidem terre metee (igy) hoc ordine distinguntur Prima meta incipit a parte orientali, ubi sunt metee capitales terre Nimthin et Vezequen iuxta magnam uiam, que uadit a Marouth in Comitatum Bors; per eandem magnam uiam transiendo peruenit ad unam arborem ilicis, eundo inter plagam orientalem; et inde descendit ad lacum Rasnicha uocate (igy), ibi transiendo peruenit ad fonticulum: deinde progrediendo per unam uallem uirgultosam, ubi sub duabus arboribus ilicis est magna meta terrea; deinde ascendit ad unum monticulum usque meridiem, ubi contiguat terre Castri Borsiensis, que dicitur terra Jurk; deinde iuxta predictam terram Jurk descendit, ubi peruenit uiam magnam, per quam itur ad Bors, eundo per eandem uiam satis in bona quantitate; deinde exit de uia usque occidentalem; deinde eundo inter occidentalem et septemtrionalem peruenit ad monticulum; deinde descendit ad lacum predictum, ubi transit ad arbores prunarum; deinde ascendit ad monticulum, et peruenit ad arborem piri; deinde uadit ad metam, que attinet ad Vezequem, que est iuxta virgultum; deinde transiens ad plagam septemtrionalem de meta ad metam usque ad primam metam, que iacet iuxta magnam uiam uersus plagam orientalem; ibique terminatur. In cuius rei memoriam presentes concessimus litteras, sigilli nostri munimine roboratas. Datum VII. idus mensis Aprilis anno Domini millesimo CşCş octagesimo quarto. Ecclesie nostre Lectore Magistro Bartholomeo existente.

A B C

(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 544. l.)