Vniuersis quibus expedit significamus presencium per tenorem, Nos Comes Elkynus Judex ceterique Ciues Strigoniensis Ciuitatis: quod licet tributarij honorabilis Capituli Strigoniensis tributum ipsius Capituli non alias, nisi in loco fori ipsorum in Ciuitate Strigoniensi de omnibus rebus exigere tenerentur; tamen quia ipsum Capitulum nostre necessitati compaciens eo, quod domum iudicialem alias habere nullo modo poteramus, nisi in terra ipsios Capituli, ubi ipsum tributum exigi est consuetum, et idem Capitulum ipsum locum seu terram eorum pro edificacione domus iudicialis Ciuitatis nostre ad nostram supplicacionem nobis perpetuo iure concesserunt; et quia timebant, ne per hoc in ipso tributo dampnum paterentur: ydeo nos eidem Capitulo assumpsimus testimonio presencium, ut tributarij eiusdem Capituli predictum tributum ab omnibus mercatoribus, tam nostris, quam forensibus, ubicunque volunt, siue in porta, siue in uico nostro, siue in camerys, siue foro, liberam habeant exigere facultatem, et contra resistentes triburarijs eiusdem Capituli auxilium nostrum impendemus, dummodo fuerimus requisiti per eosdem, nullum dampnum, nullamque alienacionem, uel molestiam in facto dicti tributi eisdem per nostros fieri faciemus; sed iuxta formam priuilegij domini Bele Regis, ut hactenus, exigatur. Si uero aliqua grauamina quouis colore inuento ipsi Capitulo in facto dicti tributi faceremus, vel fieri procuraremus; tunc ipso facto domum iudicialem, quam fecimos in terra ipsorum, a nobis plenam habeant rehabendi facultatem. Si uero absque lite remittere non curaremus nos uel successores nostri, contra ipsum Capitulum in centum marcis conuincamur, dummodo grauamina et dampna notoria fuerint euidenter. Datum in octauis Pentecostes Anno Domini Mş CCş octogesimo IIIIş.
(Az eredeti után Knauz Nándor Magyar Sion III. köt. 546. l.)