Die Dominico XV. Octobris Mş CCş LXXXş quarto, congregatis Judicibus, Consiliarijs, et pluribus alijs hominibus volentibus venire in platea Tragurij facta fuit eleccio Consiliariorum Consilij presentis, datis quindecim ballottis, septem scriptis et octo non scriptis, more solito. Qui Consiliarij electi sunt hij: Dominus Dessa Amblasij, dominus Valentinus Casariza, dominus Georgius Cega, dominus Duymus Domiche, dominus Siluester de Mengas, dominus Thomas Janniche, dominus Matheus domini Luce, dominus Dessa Smiti.
Die lune XXIII. Octobris congregatis Consiliarijs in palacio Communis Tragurij, inter quos dominus Palmerius domini Falci Potestas predicte Ciuitatis proposuit, quod sit de Maiori Consilio faciendo prouidendum et faciendum, petens sibi consilium exhiberi. In quo post multas concionaciones placuit maiori parti, facto inter eos partito per ipsum dominum Potestatem, quod eligantur ad presens quadraginta Consiliarij. Qui Consiliarij electi sunt hij quadraginta: Sier Comes dominus Jannicha, sier Comes dominus Luzius, sier Comes dominus Andreas Comitis Marini, dominus Dessa Morsiche, dominus Marinus Cosariczi, dominus Nicola Casiocti, Petrus Valentini, Julla Plati, Gregorius domini Luzi, Janninus Diuoiz, Raddus Petri, Georgius Galuici, Petrus Celie, Simon Comitis Marini, Petrus Duymi, Maurus Stochi, Nicola Longus, Cibrianus Marini, Amblasius Martini, Marinus Bertanni, Dessa Duymi Celie, Strehia, Gausinnia Marini, Stephanus Doymi Celie, Doymus de Casarizi, Marinus Stephani, Temini Vite, Redosij de Firmino, Barti Siluestri, Matheus Dobri.
Consiliarij facti die XV. Octobris; Dessa Amblasij, Valentimus Casariz, Georguis Cega, Duymus Domiche, Siluester de Mengas, Thomas Janniche, Matheus domini Luce, Dessa Smiti.
Infrascripti sunt Aduocati electi per Consiliarios die predicta: Priula Casiocti, Dessa Morsiche Faue, Gregorius domini Luzi, Petrus Duymi Ceghe.
Isti sunt Camerarij: Julla Ploci die Mercurij tercia iurauit, Serbella Desse die Dominico septima iurauit.
(Trau város régi statutarius könyvéből Lucius Memorie storiche di Trau 204. l.)