Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod Johannes filius Jacobi ad nostram accedens presenciam a nobis pecijt diligenter, ut quandam terram Durma vocatam in Comitatu de Vngh existentem, super qua quidam Odun nomine residebat, qui nunc heredum carens solacio dicitur decessisse, eidem de benignitate Regia dare et conferre dignaremur. Verum quia de qualitate et quantitate dicte terre non constabat, et vtrum sit sine herede decedentis, tunc nobis non constabat, fidelibus nostris Preposito et Conuentui de Lelez nostris dederamus litteris in mandatis, vt cum Stephano filio Jako homine nostro testimonium ipsorum idoneum transmitterent fidedignum, coram quo idem homo noster prefatam terram, si sine herede decedentis inueniret, extunc presentibus commetaneis et vicinis, reambularet, et eidem statuat, si non fieret contradictum. Qui postmodum nobis rescripserant, quod cum prefato homine nostro testimonium ipsorom misissent fidedignum, et quod presentibus commetaneis et vicinis eidem statuissent nullo contradictore apparente. Nos vero consideratis seruicijs et fidelitatibus prefati Johannis, que idem in omnibus expedicionibus Regni nostri fideliter exhibuit et inpendit, prefatam terram Durma cum suis vtilitatibus et pertinencijs suis vniuersis, eidem et per eum suis heredibus heredumque suorum successoribus iure perpetuo duximus conferendam; et super hoc nostrum eidem conferemus priuilegium, cum presentes nobis fuerint reportate. Datum prope monasterium Sancte Barbare in quindena Pentecostes anno Domini millesimo ducentesimo octuagesimo quinto.
(Az egri káptalannak 1384-ki átiratából, mely 1643. és 1762. a leleszi konvent által ujonnan átiratott; a budai kir. kamarai levéltárban.)