Sanctissimo in Christo patri et domino Clementi (? VI. Honorius volt akkor pápa) Divina providencia Sacrosancte Romane Ecclesie Summo ac Uniuersali Pontifici, domino suo plurimum reverendo, Paulus Banus Chroatorum, et Dominus Bosne, pedum oscula beatorum cum prontitudine serviendo (igy). Quia non qui inceperit, sed quod persevaverit, recipit bravium; ac illud presertim pium est laudandum, quod fine clauditur meliori: idcirco in deuocione debita permanere, et cum prompta ac fideli continuacione serviciis servicia accumulare, Vestreque Sanctitatis mandatis et preceptis, non parcendo periculis et expensis, per omnia cupiens obedire; considerans Vestre Dominacionis contra Venetos latas sentencias, ac eorum visa protervia et duricia, ob honorem et gloriam Sancte Matris Ecclesie in medium Jadratinorum nostrorum devotorum et fidelium, qui Vestre Sanctitatis speciali ducti fiducia, a Venetorum violento dominio recedentes ad libertatem debitam pervenerunt: requisitus per eosdem, meum primogenitum, Banum Maladinum Banum Bosnensium, misi cum potencia ad defendendum et manutenendum et protegendum predictos Jadratinos, tamquam odediencie filios et devotos, contra Ventos supradictos. Sane quia dicti Veneti continuo tenent galeas armatas ante Jadram, in insulas ipsorom devastando, nec habeam ad presens galeas ad obviandum eisdem hostiliter, sicut decet rebelibus Ecclesie: Sanctitati Vestre placeat de benignitate consueta taliter super hec providere, quod dicti Jadratini fideles vestri et devoti, non possint, nec valeant per dictos Venetos, vel per aliquos amicos et fautores eorum, prece et precio infectos, modo aliquo agravari, vel aliqualiter molestari; cum aliqui obliti sue salutis proprie et mandati Vicarii Jesu Christi, tam apud Ferrariam ausu temerario se opposuerunt toto posse manifeste; quam hic oponere contra nos videantur; sed quod liberi et securi prefati Jadratini Vestre Sanctitatis mediante auxilio, consilio, proteccione speciali, et fauore, sicque protegantur, quod alii exinde speculum et exemplum habeant, similia sine esitacione aliqua securius faciendi, ac Vestre Sanctitatis beneplacitis et mandatis per omnia cum obediencia debita complacenda; et quod Veneti antedicti de sua protervis non possint amplius gloriari, sed eorum pena et correccio sit metus multorum, et deinceps non attentet aliquis ac presumat similius contra Romanum Pontificem et Vniuersale Dominium perpetrare Domino concedente. Datum Scardone die XVI. Junii.
(Az egykori velenczei köztársaság „Commemoriali” czimű államkönyvének I. kötete 168. 1. után, a belgrádi tudományos társulat „Glasznik”jából XV. köt. 205. l.)