Nos Capitulum Quinqueecclesiensis Ecclesie memorie commendamus, quod Jacobus filius Magistri Coraldi de Owar ab una parte, et Comes Kemen filius Laurencij ex altera in nostri presencia constituti; super litibus siue causis, discordijs et iniurijs motis - - - - os, sicut - - - - secundum arbitrium Comitis Egidij filij Petri de Sancto Dyonisio, Andrec filij Petri, Teha filij - - - de genere Budmer, Gregorij Bani filij Phylpus, et Arnoldi de Boxa de genere Nenpthy, aliorumque proborum virorum comprouincialium, dixerunt se taliter concordasse: quod quia idem Comes Kemen eundem Jacobum et seruientes suos quosdam indebite captiuauit, equos, (animalia) et uestes eiusdem Jacobi et seruiencium suorum, ac ceteras res quaslibet et bona eorundem auferendo: ex eo idem Comes Kemen dabit centum marcas, quas pro liberacione ipsius Jacobi recepit a - - - refundet eidem Jacobo coram nobis in terminis infrascriptis. Preterea si idem Jacobus in sabbato proximo post diem Cinerum hoc in anno (cum) sexaginta hominibus nobilibus prestiterit sacramentum coram nobis super eo, quod idem Kemen supra tres uillas eiusdem Jacobi Nogkemed, (Kys)kemed et Jula vocatas die fori, quod quidem forum in predicta villa Kemed celebratur, irruendo destruxerint easdem, in qua quidem destruccione in predicta villa Jula sex Gallici jobagiones eiusdent Jacobi sint interfecti, quorum homicidia sunt computata ad sexaginta (octo) marcas, et predictarum villarum dampnum ad triginta duas marcas; extunc idem Comes Kemen ipsas centum marcas persoluere tenebitur predicto Jacobo in terminis tunc per nos assignandis. Ceterum in dominica die qua cantatur - - - idem Comes Kemen intrabit vnam domum pro carcere apud fratres Predicatores de Qhinqueecclesijs, mansurus in eadem solus septuaginta tribus diebus, in septuagesimo autem quarto die manebit cum centum hominibus nobilibus, de quo exeundo cum eisdem hominibus idem Comes Kemen discalciatus, selicto cingulo, supplicans eidem Jacobo reuerenciam faciendo. Supra dictarum autem ducentarum marcarum tunc per eundem Comitem Kemen persoluendarum predicto Jacobo termini sunt isti: scilicet in octauis Epiphanie Domini proxime venturis Comes Kemen dabit quinquaginta marcas; item in octauis Beati Gregorij dabit vigintiquinque marcas, et duos equos valentes sex marcas insimul, hoc est quilibet equus valeat tres marcas et non ultra; item in octauis Apostolorum Phylippi et Jacobi dabit vigintiquinque marcas, et eciam duos equos similiter ualentes sex marcas; item in octauis Sancti Regis dabit quinquaginta marcas; item in octauis Epiphanie Domini dabit quinquaginta marcas. Tamen quorumlibet terminorum soluciones (partim in pensis b)analibus sex pen(sas) pro marca computando, partimin extimacione condigna fiantsemper. Hoc non pretermisso, quod quilibet eciam seruientes eiusdem Comitis Kemen, quos ipse secum habuit tunc, quando eundem Jacobum captiuauit, quamdiu apud eundem Kemen erunt, super captiuacione et spoliacione eiusdem Jacobi erunt expediti, si uero se ab eiusdem Comitis Kemen seruicijs - - noue se alias remouerint, idem Jacobus extunc contra quemlibet ex ipsis liberam agendi et procedendi quomodolibet plenam habebit facultatem. E contra Jacobus supradictus a quibuslibet seruientibus suis, illis scilicet, quoscunque tunc secum habuit, quando et seruientes suos idem Kemen captinauit, iam nunc ipse Jacobus eundem Comitem Kemen tenebitur expedire semper - - - que; excepto Corraldo filio Jone, qui quidem Corraldus donec apud eundem Jacobum maneat, idem Jacobus ab eodem Corraldo expediet Comitem Kemen antedictum; si uero ab eodem Jacobo idem Corraldus se remouerit, iam tunc idem Jacobus non tenebitur expedire. Si qua uero parcium de huiusmodi composicione aut in toto aut in parte resilierit quandocunque, aut forte in futurum motrix uel suscitatrix discordiarum iniuriarumue extiterit, et quandocunque super hys omnibus Comes Egidius filius Petri, Andreas filius alterius Petri, Gregorius Banus filius Phylpus, et Ornold de Boxa per modum judiciorum, uel per modum arbitrij facient concordiam inter partes: pars non consenciens arbitrio uel iudicio eorundem quatuor nobilium, ad quorum dicta, et secundum relata eorum contra quamlibet partent dabimus litteras nostras domino Regi vel judici suo cuilibet deferendas. Itaque si predictus Comes Kemen, sicut premittitur, contumax fuerit repertus, extunc sine strepitu alichius judicij ante litis ingressum persoluere debebit ducentas marcas Jacobo antedicto, et insuper Mychael filius Comitis Nicolai de genere Budmer centum marcas eidem Jacobo soluere debebit, prout idem Mychael impresenciarum astando ad hec se obligauit spontanea uoluntate; e contra si prefatus Jacobus, sicut premittitur, contumax fuerit repertus, extunc similiter sine strepitu alicuius judicij ante litis ingressum trecentas marcas soluere debebit Comiti Kemen sepedicto. Datum in quindenis Sancti Mychaelis anno Domini millesimo CCşLXXXş quinto.
(Eredetie bőrhártyán, felette megrongált állapotban; a mélt. báró Revay család levéltárában.)