Ladizlaus Dei gracia Hungarie, Dalmacie, Croacie, Rame, Seruie, Gallicie, Lodomerie, Bulgarie, Cumanieque Rex omnibus, tam presentibus, quam futuris, presentes litteras inspecturis, salutem in largitore salutis. Quum Regum et mundi Principum reverencie congruit et honori, ut suos subiectos de bonis efficere studeant summo opere meliores, non solum metu penarum; verum magis exortacione uberrima premiorum, ut in suis illustret largicio principalis zelum fidei purioris munificencijs donatiuis; cum nichil ipsis causandum esse credatur, quibus plurima dominus condonauit, et multorum dominio protulit, ac Regalis Troni fastigijs quodam quasi singulari miseracionis Diuine consilio presigniuit occulto, ut humana condicio ipsius, iugiter a primeuo libertate nature nulli prorsus obnoxia, Regum et mundi Principum submittatur imperio obnixius seruitura, exemplo sanctissimo euangelice ueritatis, que maiora et plurima pollicetur ministris et seruin fidelibus, qui in sibi traditis seu creditis, licet exilibus et minutis, zelum exhibuerunt operis per effectum propensiorig diligencie seu fidei illibate. Hinc est, quod cum honorabilis et petitus vir Magister Paulus, Wesprimiensis Prepositus, Legum Doctor, qui nostro Regno, nobis et Corone a suis progenitoribus obsequiosus extitit et fidelig, ac nostris et Regni nostri in seruicijs varios labores sollercius pertulit et erumpnas; eciam maria transfretando, et in Romanam Curiam frequencius nostris in obsequijs transeundo ac una presertim uice suis proprijs sumptibus expensis cercius sibi commissa semper inuiolate in rore fidei sedulis obsequijs comprobauit: nos Celsitudinis Regie de gracia liberali, uolentes ipsius Magistri Pauli Prepositi deuocionem et fidem largitis beneficijs ampliare, intendere et, ut congruit, repensare dampna, que pertulit, plurima, nostris obsequijs mancipatus Corone per obices et rebelles; duas eidem villas Regias liberas, quas hospites Regni nostri incolunt, videlicet Nempty et Thouty, prope Corpona constitutas ab una parte paucis intermedijs villis, ab alia uero prope villam Capituli Strigoniensis, Zebheleb uocatam, positas, collocatas te sitas supra viam magnam, qua itut in Zebnech Bana (Selmeczbánya), uel argenti fodinam, sic uocatam, cum telonio, uel tributo solito et usitato Regali, quod in ipsis exigi consueuit ab antiquo, exemptas et exceptas a iurisdiccione cuiuslibet omnino Comitis, uel Judicis, et specialiter Comitis nostri de Zolum, qui pro tempore fuerit Regie de Maiestatis indulto, in omnibus ciuilibus et criminalibus causis, tam nunc pondentibes, quam futuris, realiter et perpetuo eximentes; illo eciam non obstante, si qui forte nostre Serenitatis priuilegia exhiberent super donacione predictarum villarum, a nobis consimili sibi facta; quia etsi easdem pro tempore quibusdam concesserimus ad utendum et fruendum, perpetualiter tamen nulli, preterquam Magistro Paulo Preposito in presenti, et quia nostre Maiestatis bulle propter plurima de eisdem preter nostra mandata nostre teneritatis perniciose commissa in tempore, nobis, de beneplacito tocius Regni nostri, mandantibus abrogate fuerunt et incise; vnde si qua apparerent super eo priuilegia alia, illa penitus inania et uiribus decernentes uacuata; concessimus, dedimus et donauimus sibi, suisque successoribus, heredumque hetedibus et deinceps, perpetuo possidendas; dantes eidem liberam facultatem alienandi, uendendi, cumque alia possessione permutandi cum ecclesiastica, uel priuata persona, donandiue inter uiuos, uel eciam in testamento relinquendi, Ecclesie nominatim, uel persone ecclesiastice, si uoluerit, uel alijs hominibus uel personis extraneis, uel suis agnatis, seu cognatis, cuicunque et quandocunque uoluerit, cuiuscunque alienacionis transferre titulo, irreuocabiliter perpetuo possidendas. In cuius rei testimonium efficax et perpetuam firmitatem, presentes nostras priuilegiales concessimus litteras, sigilli nostri dupplicis karaktere communitas. Datum per manus Magistri Theodori Prepositi Zebeniensis, aule nostre Vice Cancellarij, dilecti et fidelis nostri; anno Domini MşCCşLXXXşVIş, indiccione quartadecima mense Nouembris, Regni autem nostri quintodecimo.
(Az eredeti után Knauz Nándor, Magyar Sion III. köt. 692. l.)