Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie significamus vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: quod quia Magister Omodeus bone memorie filius Omodei temporibus vite sue Bele auo nostro, et Stephano patri nostro karissimis felicium recordacionum Illustribus Regibus Hungarie, et demum nobis ab infancia nostra fideles semper et laudabiles inpendit famulatus: ob merita seruiciorum eiusdem, domine relicte ipsius et orphanis suis hanc graciam de benignitate Regia duximus faciendam, quod vniuersas possessiones, quas eidem Magistro Omodeo adhuc viuenti contuleramus, nostris priuilegialibus litteris confirmando, prefate domine relicte sue, et orphanis eiusdem reliquimus jure perpetuo et irreuocabiliter possidendas, nec easdem ab ipsis alienare aut auferre intendimus, donec Domino concedente nobis fuerit vita comes; ymo promittimus, quod quamprimum Domino volente status Regni nostri in melius reformabiter, ipsam collacionem nostram predicto Magistro Omodeo, et per eum suis heredibus factam, mediante nostra aurea bulla, confirmamus; dummodo tenor presencium nobis in memoriam reducatur. Datum Bude tercio die quindenarum Pentecostes anno Domino MşCCş octogesimo sexto.
(I. Lajos királynak 1358. IV. idus Maii kelt megerősitő privilegiumából; a főmélt. herczeg Batthyány család levéltárában.)