Nos Ladizlaus Dei gracia Rex Hungarie memorie commendamus significantes vniuersis quibus expedit presencium per tenorem: nos intellexisse, quod Radislaus, et Stephanus frater ejusdem, tacita veritate, non ex consensu, nec ex conniuencia nostra litteras nostras priuilegiales recepissent super eo, quod Magister Joachinus in infidelitate perpetrata fuisset interemptus. Vnde cum idem Magister Joachinus nullam infidelitatem contra nostram Maiestatem commiserit, imo semper nostre Maiestati studuit multipliciter suis meritoriis seruicijs complacere: volumus, quod omnia priuilegia nostra et littere nostre, si que super huiusmodi facto contra dictum Magistrum Joachinum processerint, cassentur, et vbicunque fuerint presentate, uires nun habeant, sed penitus pro irritis et cassis habeantur; quia dictus Magister Joachinus pro fidelitate Corone Regie debita per suos emulos extitit interemptus. Datum Bude quarto die quindenarum Pentecostes, anno Domini MşCCş octuagesimo (sexto.)
(Eredetie bőrhártyán a pécsi püspöki könyvtár okmányi gyüjteményében.)